# Occultae naturae miracula 57

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/57

Mihi verò humana mens non omnino gemmis videtur absimilis, quae praeter id quòd aspectu gratae sint, atque oculis blandiantur, tum internas vires, effectusque efficaces obtinent, ac latentes, quas attritu & confricatione proferunt: vt Succinum, Gagates, Magnes agitata ac concalefacta festucas, floccos, quisquilias, ferrum violenter ad se rapiunt: sic animae vis exusci tata ac concussa, vim suam exerit, vtque ignis sopitus ac cineribus obductus emicat, sensimque scintillare incipit. Et quanquam diuina virtus passim se profert, atque in tanto naturae artificio omnium se oculis exhibet, adeò vt humanus animus expleri ac satiari nequeat: in nulla tamen re Dei vis atque amplitudo magis elucet, aut expressius se decla rat, quàm in animo menteque hominis, quę ab archetypo diuinitatis est deprompta. Quapropter non est quòd quisquam eam opinionem concipiat, vt id existimet aliquando interiturum, quod ab essentia Diuinitatis dimanauit, tantisque dotibus est excultum. Quò mihi non absurdè ratiocinari videtur Plato: Quidquid non constat ex elementis, est immortale, atque interitus expers. Anima non constat ex elementis, nec ex materiae concretione conflatur, sed diuinitus origine est sortita: igitur non est obnoxia corruptioni. Nec sanè tanta inesset hominum animis vis, & acumen men ingenij, praestantia doctrinae, inuentionis subtilitas, cognitio rerum, Dei vel amor vel notitia: nisi anima à terreno concretu aliena, Diuinitatis esset particeps, atque aeter nitati destinata. Quae persuasio priscorum etiam animos occupauit, quibus insitum erat, teste Cicerone, esse à morte sensum, neque excessu vitae sic deleri hominem, vt funditus interiret.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
