# Occultae naturae miracula 58

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/58

Idque tum multis alijs, tum caeremoniis sepulchrorum intelligi licet: quas nec tanta cura coluissent, nec tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haesisset in eorum animis, mortem non delere omnia, sed quandam esse migrationem, commutationemque vitae melioris. Nec sanè quisquam potest esse tam rudis, tam ferinis moribus, qui in caelum attolens oculos, tametsi nesciat cuius Dei prouidentia regitur hoc omne quod spectamus, aliquod tame esse numen intelligat ex ipsa rerum magnitudine, motu, dispositione, ordine, vtilitate, constantia, quod fulcit ac mode ratur omnia. Quum itaque Deus opt. max. qui nihil temerè ac fortuitò est molitus, tan tarum rerum vni homini principatum attri buit, absurdum videri posset, vt is ad nihilum sit redigendus, totusque spectet ad interitum. Longè profectò melius consuluit generi hu mano naturae parens, quam vt id gigneret atque educaret, quod quum perpessum esset extremos labores, tum incideret in mortis sempi ternum malum, portum potius commonstrauit, ac fidam tutamque stationem, in qua post exactos huius aeui labores liceat conquiescere. Hinc Paulus omnia studia, curasque nostras sursum spectare vult, erectaque mente in supernam ciuitatem, coelestia meditari. Quòd si huius tantùm saeculi finibus vita nostra terminatur nec vltra producitur, nihil homine calamitosius, nihil abiectius, prorsusque iniqua opulentorum atque inopum conditio. Quum illi delicijs adfluant, rerumque omnium copia perfruantur: isti malis omnib. expositi nullam habituri sint post hanc vitam, spem, nullum solatium. Quamobrem optimè ratiocinatur Paulus: Si in hac tantùm vita spem fixam in Christum habemus, nihil Christianae professionis hominibus miserius, multoque potior illorum conditio, qui à Christo alieni suauiter viuunt, seseque molliter curant, quàm Christianorum, qui vana spe ludificati malis se diuexari patiuntur, omniumque ludibrium esse sustinent, ac reiectamentum. Quòd si quidquid est hominis perit, totaque spes mor te finitur: quid sibi vult anxius ille mentis cruciatus, atque animi carnificina? quid scelerum vltrix conscientia? quid ingruente tem pestapestate aliqua pauor & trepidatio?

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
