# Occultae naturae miracula 59

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/59

rursus quid securitas, animique tranquillitas, & con stantia? Nónne illa poenam sunt metuentis post hanc vitam? ista praemia spectantis, ac malorum lenimen, vitaeque ex Dei praescripto exactae non sine certa spe, remunerationem? Quae res effecit, vt Paulus exhortatus suae disciplinae assectatorem ad peragendam mu neris Apostolici functionem, ad quam erat asciscendus, desumpto ab Athletis ac pugilibus exemplo, confidenter pronunciarit: Cer tamen bonum certaui, cursum consummaui, fidem seruaui: quod superest, reposita est mi hi corona iustitiae, quam reddet Dominus iustus iudex, non solum autem mihi, sed quotquot illi fidunt, illiusque promissionibus nituntur. Quamobrem non est quòd quisquam ab hac spe decidat, mentemque sinat à tantae felicitatis expectatione dimoueri. Huius enim rei veritatem sua cuique mens dictat intellectus percipit, ratio confirmat, natura rerum loquitur: adde quòd omnibus insita sit immortalitatis honesta ambitio, & quòd quisque memoriam sui quàm maximè longam efficere cupiat, eamque apud posteros durare perenniter, ac nulla vetustate aboleri. Quae vna ratio validissima Augustino ac Ci ceroni creditur, qua conuinci possit, Animam esse immortalem, nec vnquam interituram. Haec siquidem persuasio magnos addit stimulos, magnaque incitamenta ad virtutem, ac propositis praemiis ad praeclarissima quaeque mentem extimulat. Et quanquam haec & pleraque alia non exigant rationum suffragia, nec diuina (vt Paulus ait) consistant in per 1. Cor. suasoriis humanae sapientiae verbis: non tamen improbandus illorum conarus, atque industria, qui sobrias rationes adferint, quò illorum animis error eximi posset, qui contemptis Scripturae testimoniis aegre ferunt animae immortalitatem, ac resurrectionis fidem hominibus inculcari. In caeteris verò non consultum arbitror Diuina curiosius perscrutari: ac sacri codices frenum inijciunt humanę temeritati, quae eruere tentar ascessu, adituque difficilia, atque vnde non facilè resilire, ac referre pedem licet. Cuius rei documentum Iob, Efdras, ac praecipus Paulus exhibuit, qui eo erat progressus, vt exclamare sit coactus: C altitudo diuitiarum sapientiae & cognitios Rom. II. Deil quam inscrutabilia sunt iudicia eius, & imperuestigabiles viae eius! Quis. n. cognouit mentem Dominis aut quis illi fuit à consiliis? Quoniam ex illo, & per illum, & in illo omnia, Caeterum ne quis se diuelli patiatur ab hoc solido fundamento, in quo tota spos hominis decumbit, totiusque salutis cardo vertitur, Paulus acriter vrget ac inculcat Resurrectionem, quae & animae immortalitatem complectitur, eiusque rei fidem, certitudinem, rationem, modumque exprimit, ex natura rerum desumpta similitudine.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
