Latin
60
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 60
Unproofread scanNot analysed yet
Natura enim omnium rerum artifex inimitabilis, &cuius vim nemo exactè exprimere, aut ementiri potest, multa pa rit atque effingit, quę Dei potentiam in omnibus efficacem demonstrant, atque in elaborandis, fingendisque rerum simulachris, virtutem declarant. Quòd si admiramur artificem ob insignem aliquam concinneque depictam tabulam, aut rem quandam affabrè elaboratam, vt Gaditanus fecit perlecta Liuij historia: quan tò magis illum suspicere ac venerari par est, qui tam stupenda rerum miracula oculis mentique hominum obijcit, quorum nec numerus iniri potest, nec ratio? Nam vt ex minu tissimis naturae rebus corporis humani innouatio comprobetur, quis non obseruauit ex cicada iam vetula atque exolescente proiecto exuuio prosilire recens atque agile, argutumque insecti genus? ex segni ac moribun da eruca, papilionem picturatum ac volitantem? ex formicis alata muscam? Quid hom bix vermiculus, qui serica texit, nónne signa renascentis vitae commonstrat, dum mortua reuidibzy G Google reuiuiscit? Phoenix Lactantij carmine celebrata, anne rediuiua resurrectionis specimen nobis exhibet? Quid ipsa veris amoenitas, grataque recurrentis anni vicissitudo?