# Occultae naturae miracula 67

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/67

Et quanquam in nonullis rationis vigor minus elucet propter organi ineptitudinem, vt in pueris, seniculis, ebriis, delirantibus, quibus vel impedita est animae vis, vel oppressa: singulis tamen anima rationalis infusa est: quęque imminuta sunt, resurrectionis munere continget impleri. Imperfecti verò partus, atque abortiui, omnesque effluxus, quibus aut nulla est, aut perexigua membrorum delineatio, quòd animae rationalis munere sunt destituti, hominis nomen non promerentur, eoque nec resuscitandi. Medici autem inter Abortum Effluxumque discrimen statuunt. Effluxus siquidem sit, quum semina primùm aliquot dies conglobata, ob vteri lae uorem ac lubricitatem praematurè effluunt, ac delabuntur, sic vt informe quiddam profluat, ac rudimentum futuri foetus, operisque inchoati adumbratio, quod ipsum deperit atque excutitur: vt semina, foetusque arbutei in frugiperda arbore. Abortus verò membra exactè plerunque conformata demonstrat, qui vbi duos & quadraginta dies impleuerit, ani mę rationalis, vitaeque munere potitur. Quò sit, vt si erumpat, obortaque subita aliqua con sternatione, excutiatur, in vitam aliquando sit reuocandus. Licet enim multa in illo desiderentur, iustaque magnitudo denegetur: omnia tamen in refurrectione sunt implenda, quae tempore erant accessura. Et quemadmodum pueri multa habent potestate, quae progressu temporis, accessuque aetatis se proferunt, vt sunt dentes, vngues, capilli, iustaque moles ac statura corporis, quae facultate seminis sensim augescunt, ac perficiuntur: Sic in resurrectione omnia corporis detrimenta, omnesque partes inabsolutae perficientur. Quisquis igitur ex humano semine, non ex foeda aliqua putrique vligine, aut vitiosi humoris concursu & confluuio prognatus est, tametsi monstroso sit corpore, ac deformi specie, à morte postliminio in vitam reuocandus est, sublato omni vitio, membrisque omnib. vigore Resurrectionis in suam integritatem decenter redactis. Siquidem immensus ille rerum opifex, Qui reparat corpus, non reddet debile quidquam Nam si debilitas redit, instauratio non est, (sit, Quod casus rapuit, quod morbus, quod dolor hau Quod truncauit edax senium populante veterno, Omne reuertenti reparata in membra redibit. Id enim illi admodum procliuè erit, minimeque operosum, qui ex nihilo omnia con stituit. Plus est enim, Augustino teste, homines creare, quàm collapsos erigere, ac denuò in vitam reuocare. Plus est efficere, vt existat quod Iiij quod nunquam fuit, quàm reparare quod ali quando extitit. Nec Deo perit terrena materies, cui facilè est reuocare in pristinam naturam, quod in halitus, in auram, atque aëra euanuit, quodque vel absumpsit macies, vel fames exhausit, vel morbi depopulati sunt, vel exu stione in cineres sit reuolutum, vel in elementa, ac corporis alieni substantiam transierit.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
