Latin
70
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 70
Unproofread scanNot analysed yet
Sic vt aptè illis prouerbium possit accommodari, Mentem non habere, qui non habet iram. Sanguinei calidae humidaeque naturae, nulla re graui ac seria, nullis curis distinentur, sed toti in iocos, cantilenas, fabulas, vrbanitates ac dicteria effusi, nihil aliud quam vo luptates ac delicias consectantur. Quae hominum conditiones ac discrimina pro humorum qualitate ac mixtura, pro ambientis aëris ac loci natura, subinde mutuantur, men tesque hominum multifariam afficiunt, eoque persuasum habeo, affectionum causam humoribus etiam assignandam. Siquidem affecto corde excitari spiritus contingit, atque humores ebullire, mentemque hominis illorum agitatione, tanquam funali faceque subdita acrius inflammari. Vt enim principe ductoreque exercitus iritato, milites praesidiarij, eiusque stipatores confestim se in pedes erigunt, hostem inuasuri: Sic perturbatione aliqua, affe ctuque animi ingruente vnà cum corde com moueri humores, ac spiritus exilire contingit, atque in ira, pudore, verecundia, immoderata laetitia foras erumpere. In metu verò, pa uore, moestitia, non sine graui valetudinis di spendio sese recondere, atque intrò reuocari: adeò vt sanguis modò deferat destituatque Cor, modò sui affluentia illud strangulet op primatque. Sic multi immodica laetitia derepentè extincti sunt: nonnulli ex inopinata consternatione, subitoque pauore interierunt. Quod his potissimum euenit, qui affectibus suis moderari nequeunt, nec iis ratione obsistere aut mederi, vt sunt ferè infirmioris sexus homines, mulierculae, infantes, seniculi, ἀναχωρηται, quique à primis annis ab hominum consortio semoti, vitam solitariam sunt amplexi, quos calor languidus, spiritus animalis tenuis atque exilis, pusillanimos efficit, trepidos, meticulosos, animique deiectioris, quam vt se fortes praebere possint in obluctandis propulsandisque aduersis. Caeterùm aetas cuiusque, coeli temperies, influxus siderum, educatio, vitaeque institutum, ac mos gentilitius maximum momentum in affectuum morumque differentiis obtinent. Si enim singulas regiones collustres, si omnium gentium naturam, studia ac propensiones excutias: comperies diuersa viuendi instituta, varia ingeniorum, affectionum, morumque discrimma. Magni itaque refert, qua quis sit aetate, qua educatione, quo sidere, coeloque natus, quali temperamento ac corporis constitutione existat, quorum denique conuictu &consuetudine vtatur, quae humorum tum copia tum qualitas. Hęc enim magna ex parte animi mores constituunt.