# Occultae naturae miracula 71

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/71

Sic quibus sanguis crassus est, feroces plerunque sunt, improbis moribus, inhospitales, inhumani, & qui nullos sentiunt vel admittunt conscientiae stimulos, nullo ranguntur metu, nulla ducuntur religionis reuerentia, nullo pietatis, nulloque mouentur humanitatis affectu. Cuius generis sunt nau tae, auloedi, aurigae, baiuli, vectores, & quotquot militiae sunt assueti, qui ob sanguinis crassitiem, densosque ac turbulentos spiritus, conscientiam incrassatam habent, mentemque densissimis vitiis obscuratam. Quòd siqua suboriatur sanioris mentis scintilla, aut siquas habent virtutes, qui huic vitae instituto se dediderunt, illas vel obruunt, vel grauibus vitiis commaculant. Quum enim omnem aetatem in pessima quaeque consumpserunt, improbitas vitae iam ex consuetudine in naturam illis abijt. Sic Hannibali, autore Liuio, inhumana crudelitas, perfidia plus quàm Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus Diuûm metus, nullum iusiurandum, nulla religio. Siquidem ex Lucani sententia: Nulla fides pietasque viris qui castra sequuntur, Vaenalesque manus: ibi fax, vbi maxima merces. Quę ingeniorum, morumque atque affectuum varietas commonstrare mihi videtur, motus atque animi cuiusque propensiones in multas esse causas referendas. Quanquam enim obiecta, ipsumque Cor, ac membra nutritioni, gignendisque spiritibus destinata, organa sunt, atque affectuum conceptacula: humores tamen corpori infixi, calor immodicus, influxus siderum, alimentorum facultates, ambientis aëris qualitas, vini immodicus vsus, faces accendunt, atque in perturbanda mente, con citandisque omnis generis affectibus praebent seminaria. Hinc elice, quid noxę rationi men tique inferatur, vbi organa, vbi spiritus, vbi hu mores aliquid vitij, aut labis contraxerint. Eo enim sit, vt homo à sui dignitate ac praestantia desciscat, atque in beluam degeneret. Quod vates Regius deplorat: Homo quum Psal. 48. in honore esset constitutus, non id curae ha buit: reputatus est cum iumentis insipientibus, illisque factus est assimilis. Extinguitur enim ratio, mentisque lumen obruitur vitiosis affectibus impeditum. Vt enim lychni ac Similes faculae minus lucis exhibent, loculo insertae lucernario impolito parumque nitido. ita mens hominis tenebris corporis offusa minus splendescit, pauloque segnius vires suas exerit.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
