# Occultae naturae miracula 76

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, Cap. 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/76

In primis autem excitandi spiritus olfactoriolis ac fasciculis manualibus, alendumque corpus optimi cibi succis, atque in molliter subacta culcitra, placido somno fouendum est. Porrò omnium citissimè alit vinum, minimumque negotij naturae facessit. Caeterùm in eo exhibendo, quanquam vnicum sit discutiendi moeroris praesidium, delectus habendus est, curandumque, vt tempe stiuè, atque vt cuiusque aetas, naturae conditio, consuetudo vitae, regio exigit, praescribatur. Neque enim semper vinum tristitiam Me lancholicis eximit, aut moerorem discutit, sed nonnunquam adauget, malumque exasperat, ac incrudescere facit, praesertim vbi vitiosis humoribus corpus est oppletum. Quocirca antè inaniri debet, atque appositis remediis expurgari, antequam vlla victus ratio instituatur. Impura enim corpora quantò magis nutrias, tantò magis laedes. Quum autem vini natura varia sit, ac differentia multiplex, nec quoduis aequè generosum, obseruandum vt optimum bibere consuescant, & quod nulla re vitiosa sit conditum, quale plerunque oenopolae ac caupones magno valetudinis detrimente mento offerunt, calce, gipso, bitumine, orminio, vulgò scarlea, eruca, syluestri myrto adul teratum. Sic vini aliquot genera animi imperus non modò non consopiunt, sed recru descere faciunt, atque denuò exulcerari. Hinc plebeij nostrates ex vini Pictauiensis potu, quòd mordaces fumos cerebro inferat, morosi efficiuntur, calcitrosi, iracundi, implacabiles, sic vt rixentur assiduè, suasque vxores crebrò pulsent, ac pugnis subigant. Quod ipsum illis facere religio est, vbi Rhenanum, aut aliud generosae naturę vinum hauserint. Tunc enim blandiores sunt, atque osculo potius, quàm fustibus impetunt. Quamobrem Melancholici, lassi, siticulosi, quique arido sunt corporis habitu, ex Horatij praescripto, Generosum & lene requirant, pist. 15. Quod curas abigat, quod cum spe diuite manet In venas, animumque viris, quod verba ministret, Et quod Lucanae iuuenes commendet amicae,

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
