# Occultae naturae miracula 77

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, Cap. 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/77

Quò sit vt saturi ieiunis minus efferuescant: quòd corpus cibo potuque irrigatum, minus siccescat, ac calore natiuo repefacto corpus ad concipiendam ira cundiam minus est propensum. Incumbunt enim naturales facultates concoctioni, ac fla ua bilis, quae impransis ebullire solet, infusis humorib. diluitur. Sic lebetes, sartagines, ac frixoria magis ignescunt, nidoremque grauiorem naribus offundunt, vbi liquor, aut innatans pinguedo immodico calore absumitur ac torrescit. Omnia siquidem quae vel humore vel pinguedine destituta sunt, ollis adhaerescunt, atque nidorosos halitus effundunt, sic vt populari ioco dici soleat, Ex eadem olla elixa atque assa depromi. Quocirca consultè mihi facere videntur macilenti, quique sicco temperamento existunt, quòd minus diu ie iui persistant, ac calori natiuo fomenta ministrent. Siccescit enim corpus intempestiua, diutinaque inedia, quae humidum nutricium, quod radicale vocant, depopulatur: qua de re nobis alias habitus est sermo. ¶ Herbas mutationibus obnoxias, tum viribus formaque destitui, nisi nouos subinde cultus adhibeas. Cap. XVII. QueVeruntur Medicorum plerique, herbarum descriptiones esse fallaces, earumque virtutes inefficaces atque euanidas, multaque passim obuia apud veteres, quae parum aptè, si nostris conferantur, suo nomini ac descriptioni respondent, eoque diuersas esse herbas contendunt, licet nostro aeuo idem nomen obtineant. Sic hysopum nostratem, fabas, pentaphyllon, phu, tipham Cerealem, farraginem, secale, olyram, alia existimant, quia veterum descriptionibus non per omnia congruunt. Equidem vt nemini patrocinari volo, aut illorum errorem tueri, qui in herbarum censu & cognitione prorsus sunt hallucinati: sic nonnullos existimo non satis ad rationis amussim omnia exigere. Tametsi enim in tanta herbarum varietate, & mutatione, singula in certam classem referri nequeant, nec illis certam assignare nomenclaturam procliue est veterum descriptioni congruentem, non putandum tamen prorsus esse alias, quàm veteres descripserunt, aut ab effectibus, quos illi attribuerunt, penitus alienas. Huic enim varietati, siqua subest, causam praebuit ipsa natura, quae subinde mutat faciem, ac lasciuit in progignendis stirpib. propagandisque plantarijs, sic vt nonnunquam à parente aliud produxisse videatur.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
