# Occultae naturae miracula 79

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, Cap. 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/79

Id partim fit occulta vi siderum, partim aetate & temporum decursu, vt ea quae stabilia apparebat & perenniter duratura, vertantur in aliam speciem, quasi (vt Erasmus ait) naturae curiositas cauerit, ne qua sit certa herbarum notitia, quae posteris indubitata fide transmitti possit, sed exigat subinde inquisitionem eorum quę vel mutari, vel renasci quotidie videmus. sic natura hominum acuit industriam, ac veternum excutit. – Siquidem pater ipse colendi Haud facilem esse viam voluit, primusque per arte Mouit agros, curis acuens mortalia corda, Nec torpere graui passis sua membra veterno, Quò varias vsus meditando extunderet artes, Paulatim & sulcis frumenti exquireret herbam, Et silicis venis abstrusum excuderet ignem. Accedit his coeli status, solique natura, ac regionum varietas, quae etiam hominibus crines & colorem, totiusque corporis habitum immutant. Stirpes enim pro loci natura & qualitate, pro aëris ambientis conditione, nunc procerius adolescunt, nunc humilius: quaedam multis stolonibus, pleraeque nullo agnato frutice ac propagine humo prosiliunt, alia pro terrae habitu, diluto lacteoque virore, alia saturata vergentique ad atrum viriditate.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
