Latin
Cap. 7
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 80
Unproofread scanNot analysed yet
Vt enim pueri, quibus nutrices alimenta subdu cunt, aut ea parcius administrant, gracilescunt, atque extenuantur, coloreque exangui efficiuntur, ac minus florido: sic herbae solo macro, ieiuno, ac siticuloso enatę, squarosę fiunt, aspectuque tristi atque inamoeno. Hinc videre est herbas in parietinis praeruptisque saxis enatas vix dodrantem altas, easdem solo foecundo ac restibili commissas, sesquicubitum excedere, ac longè lateque ramos propagare. Sic buglossus &symphitum vulgò Consolida maior, candidis flosculis saepius conspiciuntur. Sic gariophyllaea vel cultus studio, vel vbertate soli, candidum, rubicundum, variegatum florem ostentat vnius culmi staminisque productu. Sic violarum color purpureus aliquando in cyaneum ac caeruleum elanguescit. Simili ratione nonnullarum stirpium folia minus crenata serrataque existunt, atque acanacra, hoc est, quę spinis horrent, pro aeditioris decliuiorisque loci natura mitescunt, spinisque mi nus infesta sunt. Huc refer quod experientia quotidiana commonstrat, herbas foetusque ar buteos non solùm speciem demutare, si locum auramque nacta sint accommodam, sed etiam meliorescere, fructusque proferre salubres, quum paulò antè lethales edidissent. Quod de Persica planta in Aegyptum translata praeter Plinium Galenus commemorat. Cuius rei experimentum hisce versib. expressit Columellam: Armeniisque &ceriolis, prunisque Damasci Stipantur calathi, &pomis quae barbara Persis Miserat, vt fama est, patriis armata venenis. At nunc expositi paruo discrimine lethi Ambrosios praebent succos oblita nocendi. Quin etiam eiusdem gentis de nomine ducta Exiguo properant mitescere Persica malo. Hoc enim pomi genus nisi ex aduerso Solis