Latin
80.6 to 80.7
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 80.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quae licet ob soli malignitatem, tractumque coeli frigidum à Theophrasti ac Dioscoridis descriptione variant, easdem tamen esse herbas, paresque obtinere effectus compertum est, licet ob aëris intemperiem vires illis nonnihil lan guescant ac defetiscant. Quum. n. cuique regioni certę herbarum species sint peculiares ac propriae, suisque natalibus singulae stirpes delectentur, fieri nequit, vt aliò translatae in suo vigore persistant. Aliae siquidem opacis vmbrosisque vallibus gaudent, nonnullae apri cis Solique peruiis: sunt quae palustri atque vli ginoso, soloque irriguo delectentur: quaedam glarioso, aridoque ac sabuloso: quas si aliò transferas, ac diuersam coeli partem spectare cogas, magnam virium ac specierum partem ademeris. Sic Iris in Illyrico, Helleborus in Anticyra, Absynthium in Ponto, &apud Santones praestantius proueniunt. Sic Portulaca marina, Empetron, Brassica maritima, quam Soldanellam vocant, Oceani crepidines, ac maris margines persequitur, salsoque tractu delectatur. Sic alia aliis locis laudatiora exi stunt, ac propriis natalibus foelicius proueniunt.