# Occultae naturae miracula 82

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, Cap. 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/82

Quarum tanta vis est, vbi frequentius his aedes incalescunt, vt ferrum, cu prum, stannum, argentum, atque aenea quaeque deurat, omniaque in aedibus, praeter aurum, deteriora efficiat. Illud siquidem non obfuscatur, nec fuligine obducitur, sed splendescit potius, ac turgidum efficitur, maximè obrizum, syncerum, nullaque admixtione adulteratum. Id efficit auri raritas ac mollicies, qua fit vt concepto imbibitoque vapore fuliginoso turgescat, tum fulgore afficiatur. Tametsi enim graue sit aurum & ponderosum, molle tamen est, tractabile & porosum, argumento quòd cyathus aqua oppletus, citra effusionem aureos aliquot admittat. Siquidem praeter emanantes spiritus nonnullam aquę partem absorbet imbibitque, qua imbutum aurum turgescit. Fumus autem ignisque ex glebis subinde excitatus, huic metallo colorem gra tissimum conciliat. Quum enim is fumus obuia quaeque fuligine afficiat, coloremque lutheum atque auriginosum inducat, vt flaua bilis ictericis, fit vt aurum flauescat, quòd is color illi sit cognatus ac familiaris. Non enim potest alius color auro induci, quàm vel flauus, vel lutheus, denique, qualis nostra Caltha est, crocatus.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
