# Occultae naturae miracula 83

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, Cap. 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/83

Non desunt apud Belgas professores aliquot eruditi, qui subterraneorum hanc congeriem, quae ex terrę visceribus, tanquam foetus ex vtero, eruitur, ex arborum truncis congestam ac concretam existiment, prostra tis conuulsisque syluis inundante Oceano, ac paulatim alluuione superinductam terram, hoc inualido inducti argumento, quòd sudes & sarmenta, tum vluae cannaeque palustres atque arundines ijs glebis inesse conspiciantur. Verùm non satis exactè obseruasse illos comperio fodinas, ac terrae cuiusque viscera: quum etiam in aere, auro, argento, caeterisque metallis ramosam venosamque propaginem & productum spectemus, quem in imis terrae visceribus consequuntur vegetabili quadam vi, influxuque syderum. Neque enim iners, aut otiosa est natura, sed multa magnaque molitur atque L ij byGe atque effingit, exornatque non solùm terrae superficiem, sed occultos etiam abditosque sinus, atque intimos recessus. Hinc iaspis, porphyrites, & marmora sponte segmentata sunt & vermiculato emblemate tessellatim variegata. Sic nux myristica seu muscata intercursantibus interuenijs striata est: quod ipsum in citrijs mensis, nostroque robore, tum alterius generis lignis assulatim dissectis perspicimus, quae multiplice venarum discursu, multisque lituris ac maeandris vndulata splendescunt. Quemadmodum vestes quae ex hircinis caprinisque pellibus confici solent, tum praetextae togae ac scutulatę. Cuiusmodi plu rima eruuntur ex imis terrae penetralib. tam concinnè & affabrè elaborata, quasi à coelatore sculptoreque inducta foret effigies. Sic Corallium in maris Ligustici profundo fron descit ac fructificat, quod retibus extractum confestim lapidescit, coloremque asciscit vel nigrum, vel rubrum, aut si minus excocta est humiditas, candidum. Sic in ea parte Galliae Belgicae, quam Eburones, Menapij, ac Sicam bri occupant, λιθάνθρακες, hoc est, carbones lapidei effodiuntur, bituminis indurati natura, quibus indigenae non solùm ferrum mol liunt, sed luculentos etiam ignes in aedibus extruunt, qui semel atque iterum extincti, postliminio ignescunt admoti foco. Et quum caetera omnia oleo inflammescant, isti affusa aqua mardescunt, oleo restinguuntur. Non desunt & caeteris regionib. suae fodinae atque interranea, quarum nonnullae sulphur, calcem, gipsum, ocram, alumen, auri argentique glebas & ramenta effundunt, ex quibus per occultos terrae meatus thermae scaturiunt, atque aquas suis qualitatibus imbuunt, illasque mor bis expugnandis reddunt accommodas. Sic maritimae fodinae bituminis naturam obrinent. Siquidem glebae ex illis erutae mephitim exhalant, ac graueolentiam, adeò vt assidentes syncopi atque animi deliquio subinde periclitentur: nec minori incommodo afficiunt carbones quum fossiles, tum factitij, nisi illos dum ignescunt, sale conspargas. Tali siquidem remedio discutitur virus infestum cerebro, omneque li. I. Geor. Excoquitur vitium, atque exudat inutilis humor. Non desunt qui hanc genitiuam terrę vim astris assignant, quae haud dubiè in haec inferiora vires suas efficaciter exerunt, hoc inducti argumento, quòd multa videant apud nos spon te deficere, tum alia quaedam non antè visa apparere, ac pręstantiora substitui: quibus vt non repugno, sic ego pręsertim quod ad her bas attinet, multa propter incuriam atque igna uiam L iij uiam cultorum vel deficere vel degenerare crediderim.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
