# Occultae naturae miracula 84-2

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, Cap. 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/84-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/84-2

adhibeas, primo quoque tempore mitescunt exuta genuina insitaque feritate. Quod luculenter expressit Virgilius: Sponte sua quae se tollunt in luminis auras, Infoecunda quidem, sed laeta & fortia surgunt. Quippe solo natura subest. tamen haec quoque siquis Inserat, aut scrobibus mandet mutata subactis, Exuerint syluestrem animum, cultuque frequenti In quascunque voces artes, haud tarda sequentur. Multas itaque stirpes, easque nouas atque inaudibyGoogle auditas natura parit ac profert, multas effectus siderum, innumeras cultorum solertia. Et quemadmodum sorices, glires, anguillae, murenae, cochleae, limaces, lumbrici, non semper ex semine, sed plerumque ex lentore terrae atque ex sordibus ac putrilagine germinant. Sic in locis arenosis, quales apud Zelandos sunt montes ammonij, quos Dunen populares vocant, multi frutices sponte emicant ex alimenti confluuio, & quòd is locus Soli expositus est, herbisque progignendis accom modus, qui semel ex terrae vligine absque parente enatae, postmodum seminio se propagant, ac numerosa prole se tuentur. Quamobrem non est quòd quisquam miretur her bas mutationibus obnoxias, ac subinde viribus formaque destitui, quum id, nisi affinitate ac similitudine confundi illas contingat, loci situs, aëris ambientis qualitas, cultoris artificium efficiat. Sic piper, cardamomum, seseli, radix Pontica, coelo nostro assueta nonnihil immutantur, nec tam calida atque vrenti facultate existunt: sed tamen nemo aliud de his statuet quàm reuera sunt. Quòd enim ijs vires flaccescunt, iustaque magnitudo ac maturitas denegatur, id calor Solis languidus, coelique intemperies & inclementia efficit Herbas itaque geminam subire mutationem con constat: nonnunquam enim insitas illis vires, natiuasque qualitates immutari contingit, persistente forma atque effigie: nonnunquam formę species intercidit, ipsis qualitatibus ac virium facultatibus subsistentibus. Efficit id partim influxus siderum, partim soli natura, coelique ambientis qualitas.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
