# Occultae naturae miracula 85

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, Cap. 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/85

Quum enim va ria sit terrae conditio, ac differentia multiplex, contingit quum aëris, tum alimenti ratione manifestò immutari herbas, atque alterius qualitatis fieri participes. Sic Corylus, Cerasus, Cornus, si ripis vicinae consistant, quas vitiosę aquae lambunt, vel salsae alluunt, irrigantque, fructui manifestò salsilago inesse depraehenditur. Sic homines pro alimentorum facultate, pro ambientis aëris conditione, alium corporis habitum & temperamentum, alios mores & studia consequutur. Sic Cim ber in Hispanum, Germanus in Gallum vel Italum transit diutino comercio, vitaeque vsu & consuetudine: sic vt saepè videas arborem lętam ac nitentem in locum salsum vitiosumque translatam, deterioris terrae succo deperisse. Salsa etenim tellis, & quae perhibetur amara, Frugibus infelix, ea nec mansuescit arando, Nec Baccho genus, aut pomis sua nomina serMultaque degenerant succos oblita priores. (uat. Quòd si adijcias fatalem quandam mutationem, & vices rerum varias, obseruabis plantas, quàmlibet illas foueas, vel ętate fessas deficere, vel effoetas elanguescere, ac tantùm non emori, nisi inserendo inoculandoque nouos cultus substituas, vel auulsis surculis aut mal leolis resuscites. Quae stirpium varietas, mu tationisque vicissitudo hoc effecit apud plerosque, vt hanc Medicinae partem infrugiferam esse contendant, ac propemodum operam lusisse Dioscoridem, compluresque alios, qui in depingendis herbis studium collocarunt. Equidem sic statuo, neminem satis pro sua dignitate, ac nominis sui amplitudine hanc spartam exornare, qui non viuas spirantesque herbas, in quarum notitiam nos deducunt ocu latae per manus inspectiones, & graphicę Au torum delineationes, exactè nouerit. Sunt enim ex nostrae farinae hominibus, qui vixdum inspectis herbis mira de his incunctan ter pronunciant: vt Pamphilus ille, cuius meminit Galenus, qui ne per somnium quidem herbas nouerat, quas tentabat describere, & vires depraedicare. Quod genus hominum Heradides Tarentinus praeconibus assimulabat, qui conducti mercede omnia publicitus decantant, & pręconio adornant etiam ignota quaeque & inconspecta, vt nonnunqua vappam, aut vile mancipium. Simile quiddam roDe Orato. refert Cicero de Phormione quodam philosopho, qui coram Hannibale copiosè aliquot horas disseruit de Imperatoris officio, & de omni re militari. Quem quum omnes vehe menter essent admirati, quaerebant ex Hannibale, quid ipse de illo Philosopho sentiret? hic Poenus non optimè Graecè, sed tamen liberè respondisse dicitur: Multos se deliros vi disse senes, sed qui magis quam Phormio deliraret, vidisse neminem. Nec meherclè iniuria.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
