# Occultae naturae miracula 89

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, Cap. 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/89

Siquidem quum morbum, eiusque symptoraata probè haberem explo rata, ac verborum serie, & componendorum medicamentorum ordine exactè essem instructus, tamen rebus, vt paulò antè reliqui, mutatis, coactus sum totam scenam inuertere, atque aliam viam ingredi, aliaque methodo insistere. Sic doctè ac prudenter Terentius, Nunquam quisquam tam bene subducta ratione ad vitam fuit, Quin res, aetas, vsus semper aliquid adportet noui, Aliquid moneat, vt illa quae te scire credas, nescias, Et quae tibi putaris prima, in experiundo repudies. Nihil à Comico dici potuit verius, cum in omni vitę actione, tum maximè in profligan dis hostibus, morbisque expugnandis. Quàmlibet enim multum ac diu quis rationes con ficiendi negotij, aut cuiusque rei perficiendae secum ipse sit meditatus, omniaque adamussim, curaque exactissima excusserit, quomodo res aggredienda sit, quid primum exequi, quid postremum conueniat, in ipso momento pun ctoque temporis, quo se operi accingit, & rem perficere statuit, priores iam rationes & pręmeditata consilia respuit, aliaque pro tempore excogitat. Itaque vsu & exercitatione, multarumque rerum experientia parari con stat prudentiam, & bene gerendarum rerum dexteritatem, ex eoque felicem successum, atque euentum exoptatum. ¶ Quàm varia sit ac multiplex soli terraeque natura & conditio. Cap. XVIII. TAM verò vt aliquid superiori argumento affine adijciam, Medicis cumprimis obser uandam censeo terrae cuiusque naturam, solique habitum. Hic siquidem efficit, vt variae herbarum species emergant, diuersasque virtutes ac facultates hae sortiantur. Hinc Hippocrates Cratenae montanas herbas, altisque tumulis enatas colligandas praecipit, quum firmiores existant, ac robustiores, magisque efficaces, quàm aquaticae, propter terrae densitatem, aërisque tenuitatem: flores verò carum legendos, qui secundum fonticulos, flu uios, riuosque nascuntur, quos imbecilles, nec multi roboris, succique dulcioris esse ducit. Quum itaque ex soli natura exactè considerata, herbarum vis ac temperamentum cognoscatur, ipsaeque herbae aliae alijs locis delectentur, & terram maximè sibi familiarem deposcant, illarum discrimina, quas aliqua ex parte prosequitur Virgilius, obiter & veluti in tabula depicta referam, quò stirpes suis quaeque locis possint accommodari, minusque ob alimenti succique malignitatem viribus destitui. Eò enim fit vt votis nostris non respondeant, effectuque expectato nos frustrentur, atque eua nida spe illudant. ¶ Solum aliud Densum Cretaceum, Gracile Robustum cretatum Macilentum Tophaceum, Cineratum, quum Macrum vel à poro Cinericeum Pingue Porosum. ad colorem Oleosum Friabile refertur. Bituminosum Tenue Amarum Gipsosum, vel leiunum Dulce Gipsatum Sterile Acidum Argillaceum Aridum Pratense Lentum Stercoratum Frumentaceum Glutinosum Subactum Restibile Sabulosum Strigosum Repastinatum Arenosum Squallidum Defossum Glareosum Fertile Nouale, & Lapidosum, F Foecundum Veruactum, vi Lapideum Salsum gò Bracelant. Testaceum. Salsuginosum Putre Calculosum Frumenti Solutum

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
