Latin
91
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 91
Unproofread scanNot analysed yet
qe Lunae radiis augescit, at non maturescit botrus. Cap. XIX. Vna satis incrementum dat, maturitaItem Sol. Illa siquidem humiditatem mo uet, &turgescere quaeque facit, sed ob imbe cillitatem concoquere nequit. Sic videmus stirpes interdiu allicere alimentum calore Solis incitatum, noctu diffundere, ac per attractum humorem succumque imbibitum adoadolescere, auctusque atque incrementa suscipere. Vt enim vigilia &exercitatio, motusque moderatus cibum digerit, atque in habitum corporis diffundit, noctu vero &per somnum concoctio perficitur; quod in ebriis vinoque distentis perspicimus, quibus somno crapula ac temulentia discutitur: ita Sole diem illustrante omnia maturitatem consequuntur: noctu verò Luna suas vices obeunte adolescunt, succoque protuberant. Quò fit vt videamus rosas, lilia, omnisque generis floscu los interdiu non dehiscere, ac patulos fieri, verùm noctu atque antelucano, Solis ad occasum, quum frigidus aëra vesper Temperat, ac saltus reficit iam rossida Luna. q Stercoratio quare Hesiodo improbata. Cap. XX. Esiodus non indiligens rei rusticae scri a ptor à plerisque inuaditur, quòd ster quilinium in agricultura neglexerit. Quum is facti non ignarus salubritati potius, quàm fertilitati consuluit. Ille siquidem alio laetamine sterilitatem expugnandam censuit, stercorandi vsu &consuetudine. Satis enim ex lupinorum, cicerum, pisorum, fabarumque culmis, vomere tempestiuè subuersis, alioue pabulo prostrato, agrum vbere foecundumque effici existimauit. Quaecunque enim ex stercoratis, fimoque cultis agris proueniunt, vitiosos, minusque salubres succos praebent. Sic triticum &Cerealia quęque à curculionibus promptius infestantur, ac fruges, omnisque ge neris legumina in eiusmodi agris enata nec perenare possunt, nec diutius asseruari, quin vel situm contrahant, vel à teredine &vermiculis infestentur. Zythus quoque, eaque po tio quę Belgis Cereuisia dicitur, ex huiusmo di frugibus decocta, citissimè vitiatur, atque acorem contrahit. Quamobrem rectè, mea quidem sententia, Hesiodus illos agros aptos accommodosque sementi existimauit, quos venti temperati serenant, suaues Solis radij fouent, vbi nullae aquae stagnant, nec culta ster coratione pinguescunt, aut saltem mundo, natiuoque humore ac calore maturitatem consequuntur. Sic enim illa quae nascuntur, diu perseuerant incorrupta, atque alimentum prębent salubrius. Fieri autem nequit, vt in his regionibus viuaces existant homines, aut va letudine inculpata, vbi aër ipse, vel alimenta vitiosa sunt ac putredini obnoxia. Quorum alterum euenit, vbi stagna, paludesque graueolentiam exhalant: alterum, vbi non genuino humore, sed ascititio pinguescit humus, ac stercorando excolitur. Qua ¶Qua ratione Curculio, aliaeque bestiolae infestae frugibus abigi, necarique possint. Cap. XXI. Ihil est in vita hac caduca &mortali, quod suas non experiatur aduersitates, atque incommoda: multisque vexationibus atque insultibus non sit expositum. Vt enim homines innumeris malis sunt obnoxij, multaque illos circumuallant, quę valetudini vitaeque insidiantur: ita &frugibus sui non desunt hostes, qui illas infestant ac demoliuntur, robigo, culices, formicae, limares cochleae, locustae, blattae, erucae, teredines ver miculi, &qui funditus granaria depopulatur curculio.