# Occultae naturae miracula 92

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, 92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/92

Hoc enim genus vermiculi proboscide quadam acuminata, rostroque aculeato, altera sui parte triticum perterebrat, omnemque similaginem depascitur, furfuracea tenuique ac cassa relicta membrana. Huius teredinis multa examina ineunte Vere progerminant, vbi frumenta Luna plena recens demessa, eaque madida ac rorulenta, antequam occalluerint, reconduntur: vel vbi granarij fenestrae Austrinis flatibus, non Aquilonijs sunt oppositae. Siccitas enim efficit vt omnia putredini minus obnoxia existant. Persuasum est autem nonnullis, quorum mea quidem sententia nec vana fides, nec inanis augu ratio, Deum Opt. Max. nonnunquam hanc calamita mitatem immittere in vindictam eorum, qui plus satis lucro inhiantes, vel fruges abscondunt, vel supra legitimum tempus asseruant, magno inopum detrimento, qui hoc commeatu destituti, vitam tueri nequeunt. Hoc enim alimentum in edendi pascendique corporis vsum affluenter elargita est prouida Dei benignitas ac munificentia, adeò vt si caetera edulia desint, atque obsonia quaeque desiderentur, satiari homines pane possint, eoque inediam famemque solari. Quamobrem gra-Corenuiter culpandi sunt negotiatores frumentabijters. rij, qui magno tenuium damno, annonae, fru gumque pretia intendunt, nec in summa egestate granaria laxant, quò illis quaestus sit vberior. Eò siquidem sit, vt in Rempub. sint iniurij, atque in plebem, cuius maledicta in se concitant, fraudulenti. Qui enim (vt SoProx. II. lomon testatur) frumenta abscondit, illum execratur populus: qui verò diuendit, huius capiti fausta exoptat, beneque precatur. Patitur tamen plerumque Deus huiusmodi malis affligi nos, quum erga illum sumus ingrati, cuius liberalitate ac munificentia cumulatè fruimur. Siquidem per Ezechielem immis

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
