Latin
LIBRI PRIMI
Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 95-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBRI PRIMI FINIS. Domino Mathiae Gallomontano ab Hesuwijck, apud Metelliburgum Abbati cumprimis reuerendo, summoque studiosorum Mecoenati ac Patrono, Leuinus Lemnius Medicus S. P. D. Nter hos qui hominum commodis consulunt, quique omnes suos cona tus atque maustriam in Reipublica vsum atque vtilitatem referunt, illi mihi semper habiti sunt praecipui, summosque ho nores promereri, qui mentes doctrina ac rerum cognitione institui formarique curant, atque ani mis aliquid syncerioris culturae adferri, quos sanè expectatione, suisque votis frustrati contingit, si desint ac desiderentur adminiculis, hoc est, librorum vberrima supellex, qua erudiri atque ad praeclara prouehi possint, qui literis sunt appositi, rebusque eximiis destinati.