# Occultae naturae miracula 95

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, Cap. 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/95

Persentiscunt enim naturae instinctu, sensim dissolui contignationem & aedium compagem, illasque breui ruituras. Pediculi quoque ac pulices, vbi corpus hominum tabescere sentiunt, omniaque membra sensim sanguine destitui, vel ipsum deserunt, vel illas partes occupat, quibus sanguis, calorque natiuus diutius inhaeret. Expertum est enim à Libitinariis, ac Vespillonibus in ea se lacuna recondere circa stomachi orificium, in quam desinit cartilago ensiformis, vel in ea quae mento subest, ac vocali arteriae incumbit. Siquidem illae partes, vtpote cordi vicinae ad extremum vsque halitum calescunt: quod quum à nonnullis, qui aegrotis assisterent, mihi esset relatum, incunctanter pronunciaui certissimum id esse imminentis mortis argumentum, iamiamque emigrantis animae indubitatum indicium. Caeterùm quum lumbricorum paulò antè mentionem fecimus, hoc adiecisse vi sum est operae precium, multa esse, quae lum bricos ventrisque interanea exigant, perimantque: Sed nihil efficacius exiccatis in tegula ignita vermibus, exhibitoque illo puluisculo verminantibus, confestim reliquos inhaerentes corpori deijci continget, eadem ratione, qua Plinius, compluresque alij rerum abditarum indagatores asserunt, Homini à scorpionibus icto, remedio esse ipsorum cinerem potum, in oleo vinoue demersum. Sic rabidi canis morsum curari testantur nostrates pilis eiusdem animantis exustis, illisque ex vino propinatis. Propellit enim malum, virusque facit innoxium, ac corpori cui morsus illatus est, minus infestum, quòd virus eliciat, conficiatque. Sic aliquando geminata commixtaque contrariae facultatis venena, remedio sunt, non exitio. Quod festiuo epigrammate indicat Ausonius de vxore, quae virum aconito extinctum voluit, Toxica zelotypo dedit vxor moecha marito, Nec satis ad mortem credidit esse datum. Miscuit argenti lethalia pondera viui, Cogeret vt celerem vis geminata necem. Diuidat haec siquis, faciunt discreta venenum: Antidotum sumet qui sociata bibet.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
