# Occultae naturae miracula 96

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/96

Quocirca ego te Antistes amplissime, magnificum opus praestitisse censeo, quòd omnibus sis adiumento, magnosque sti mulos atque incitamenta contuleris, quibus quisque eas opes ac facultates assequatur, quae extra for tunae aleam sunt constitutae. Itaque ego te dignum deputo, quem omnes certatim venerentur ac suspiciant, summisque encomiis exornent, quum ob egregias rarasque naturae dotes ac virtutem he roicam, quae etiam in externa se corporis specie proferunt, tum quòd Bibliothecam illustri ac luculento loco collocatam lectissimis libris instruxeris, illique aditus accessusque cuique discendi auido pateat. Cui hoc accedit ad maiorem laudis cumulum, quòd virtuti praemia constituas, tuisque sumptibus professorem sacrarum literarum alas ac foueas, illique munus honorarium decernas, Nihil autem dubito, quin tuo exemplo plerosque alios ad simile quiddam elaborandum contingat extimulari, modò haec belli tempestas sedari queat, qua opes nostrae ita attritae sunt atque exhaustae, vt nihil propemodum in res praeclaras ac studiorum emolumenta conferri possit. Initum est nobis certamen cum rege praepotente ac feroci, qui ceruicibus nostris imminet, nostraeque ditioni inhiat, ac facultates venatur, sic, vt iam pridem Bel gica periclitari coeperit, ac ruinam minaretur, nisi inuictissimus Hispaniarum atque Angliae rex Philippi PHILIPPVS, inferioris Germaniae illustrissiRegis mus Princeps, illam sua virtute, instructissimoque laus, exercitu fulciret ac tueretur: qui profligato hoste, caesoque gregario milite, ac redactis in potestatem praecipuis Galliarum ducibus, opina am1557 plaque spolia retulit non sine maximo primi con gressus successu atque omine. Caeterùm confecto bello ized by Google Digi bello, rebusque pracatis ac compositis, in quam spem omnium animi sunt erecti, liberius illustrandis literarum monumentis insistent, incumbentque docti quique Nostrae profectò lucubrationes Antistes clarissime, paulò locupletius, auctiusque prodiissent, nisi partim belli rabies, partim grasfantis pestis saeuitia, in qua ciuibus meis prospectum oportuit, nonnullam moram studijs nostris miecisset. Caeterùm confido opus fore commendatius ob gratam concinnamque breuitatem, ac dilucidam rerum explicationem, eoque magis, quòd tuis auspiciis, tuique nominis fauore, quo nihil apud eruditos quosque magis gratiosum, in hominum manus deuenerit. Deus Opt. Max. & qui nobis salutis autor extitit CHRITVS, in multos annos tuam Digninitatem conseruet ac tueatur. Zirizaeae Anno M. D. LVIII. Mense Decembri.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
