# Occultae naturae miracula vi

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula, vi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/vi

Multa sunt à praeclaris ingeniis superioribus saeculis excogitata, descriptaque diuinitus: sed pleraque, quòd omni ornatu dicendi, ac cultu verborum essent destituta, neglectui esse, ac despicata haberi coe pta sunt. Parum enim illi suo otio, & studiosorum commodo consuluerunt. Siquidem man dare quenquam literis suas cogitationes, qui, vt ait Cicero, eas nec disponere, nec illustrare poßit, nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis otio & literis. Sic scitè Fabius: Ipsa vitae praecepta licet per se honesta sint, plus tamen momenti obtinere ad formandas mentes, quoties pulchri tudinem rerum claritas orationis illuminat. Nec tantùm sibi, suaeque farinae hominibus cecinit Horatius: Aut prodesse volunt, aut delectare Poëtae, Aut simul & iucunda, & idonea dicere vitae: verùm & Medicis, tum iis qui animo cultum adferunt, mentemque informant pietati. Nam auidius ea amplectuntur homines, eorumque animis efficacius influunt, quae vi sua sunt instructa, ac dicendi nitore illustrata.

---

Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula.
