# Chron. Mark 1.101-107

Levold of Northof, Chron. Mark, 1.101 to 1.107. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.101

A predictis duobus fratribus comites de Monte et de Marka et eorum comitatus et dominia sumpserunt inicium, propter quod sicut fraternalis unitas et dileccio dictis duobus comitatibus dedit principium, sic inter eorum successores comites concedat Deus per suam graciam vinculum pacis perpetuum. Hoc namque expediens est utrique; per hoc stant fortiter utrobique, et se mutuo confoventes per eorum unitam potenciam poterunt impugnancium insultus forcius propulsare. Quod si non fecerint, quod absit, eorum potencia divisa adversancium facilius succumbet incursibus. Hoc progenitores eorum non improvide attendentes, quociens retroactis temporibus per propagaciones longevi temporis propinquitate graduum eos disiungi et distare contigerat, totiens per matrimonia propinquitatem iterum renovabant, et non ad insipienciam sibi, quia, quando propinquitate sanguinis erant disiuncti, tunc numquam vel raro inter eos visum est guerras non esse. Quia igitur predictorum duorum fratrum et eorum, qui ab ipsis descenderunt, filiorum et nepotum nomina et ipsorum successus et gesta usque ad tempora Lotharii tercii imperatoris antiquitas temporum abolevit, eapropter de imperatoribus et de regibus, qui tempore medio regnaverunt , et de aliquibus aliis incidentibus hic duxi aliqua inserendum, incipiendo ab Ottone tercio imperatore, qui regnare cepitanno Domini Mº. Predicto Ottone defuncto Henricus dux Bawarie, filius Henrici ducis, qui fuit genitus de Henrico fratre primi Ottonis imperatoris , succedit et ungitur in regem ab archiepiscopo Maguntino anno Domini Mº tercio, sancto Heriberto Coloniensi archiepiscopo ecclesie Coloniensi tunc presidente, qui ipsum non coronavit, pro eo quod idem dux in reversione de Ytalia ipsum offenderat, insignia regalia post mortem Ottonis violenter de eius manibus extorquendo, quem tamen idem imperator, postmodum, festum natalis Domini in Colonia celebrans, humili satisfaccione placat. Cui reconciliatus idem archiepiscopus predixit se prope diem esse mortis sue, quod et factum est.

---

Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip.
