Latin
1.124 to 1.133
Levold of Northof, Chron. Mark 1.124-133
Not analysed yet
Henrico autem quarto imperatore a filio expulso et mortuo, ipse filius eius Henricus quintus anno Domini M°CVIIº succedit in regno et post septem annos Romam vadit, Paschali pape reconciliatur et, abiurata ab eo symonia, in imperatorem ab ipso benedicitur. Iste Henricus imperator Kalixto pape resignat investituras episcoporum per anulum et baculum, ecclesiis relinquens eleccionem liberam. Sub isto Henrico anno Domini M°CXX° ordo Premonstratensium incepit et post anno Domini M°CXXIII° cepit ordo Templariorum. Anno Domini M°CXXVº feria V post penthecosten in Ultraiecto Henricus imperator moritur, cuius corpus eiectis intestinis et sale conspersum ad Spieram portatur et ibi sepelitur. Defuncto igitur Henrico imperatore, legati sedis apostolice cum archiepiscopis et principibus regni Maguncie conveniunt et omnes Lotharium, ducem Saxonum, qui et Lotherus, virum sapientem et industrium, ecclesie devotum, prepotentem diviciis et victoriis, eligunt omnium assensu, quem Coloniensis episcopus Aquis in exaltacione sancte crucis ungit in regem, et quem postmodum Innocencius papa secundus in Leodio in imperatorem et uxorem eius in imperatricem coronat. Unctus igitur in regem Lotharius Boemiam invadit, sed quorundam suorum principum fraude multam suorum militum passus est stragem, quingentis videlicet et XL occisis. Eodem anno Karolus comes Flandrie in ecclesia Brugis occiditur. Hic imperator expedicionem iam secundo in Ytalia motam rediens, anno Domini M°C°XXXVII° in patria sua moritur. Sed nunc intermissis historiis imperatorum et regum ad historiam comitum de Altena et de Monte, unde digressi sumus, redeamus, quia de ipsis scribere presentis operis principalis est intencio. Predicti igitur Lotharii imperatoris tempore, qui regnare cepit anno Domini MºCXXVIº, cum predicta duo castra Altena et Aldenberch et eorum dominia iterum per duos fratres, primorum fundatorum successores, –quorum uni nomen erat Adulphus, alteri Everhardus, –regerentur vel communiter vel divisim, accidit, ut iidem fratres Adulphus et Everhardus cum duce Limburgensi in bello in dyocesi Leodiensi contra ducem Brabancie, comitem Lovanii, ac comitem Flandrie interessent, ubi non modica hominum facta est strages.