Latin
1.16 to 1.25
Levold of Northof, Chron. Mark 1.16-25
Not analysed yet
Item hereditates vestras et bona, iuridicciones, iura et dominia conservetis et non minuatis, sed pocius augeatis, sicut vestri fecerunt progenitores. Item vestros subditos inter se discordantes ad pacis concordiam revocetis. Item non sitis in terra vestra spoliatorum receptator vel fautor, ne contingat de cetero, quod vobis et patri vestro bone memorie contingebat quandoque, ut pro ipsis vos oporteat spolia persolvere. De aliis namque vestris progenitoribus non audivi, quod spoliatores diligerent et faverent, sed eos pocius odiebant et eos, dum deprehensi fuerant, vivere non sinebant. Item cum vicinis dominis et cum civitatibus et opidis, quantum in vobis est, amiciciam et concordiam conservetis, non permittentes, ut vestri subditi vel quicumque alii ex vestris municionibus et de terra vestra ipsos dominos et eorum terras atque civitates et opida infestent seu molestent ,ne sic de vestris amicis vobis faciant inimicos et in vos consequenter transferant guerram suam, sicut recolo vestris progenitoribus non semel, sed pluries contigisse. Ipsis quoque vestris vicinis civitatibus et opidis ac aliis pertranseuntibus iter tutum faciatis, non permittentes eis inferri molestiam. Hec vobis cum vestris vicinis concordiam stabilem conservabunt, hec vestram famam longe lateque divulgabunt; per hec eritis tam incolis quam extraneis non solum metuendus, sed ab omnibus collaudandus ,et sic terra vestra stabit in pace et in requie opulenta . Item consiliarios habeatis viros maturos, iustos et fideles, Deum timentes, qui in consiliis dandis non querant lucra propria vel suorum. In consiliis autem semper attendatis, quid quisque consulat, utrum bene vel non bene, et eorum dicta tacite examinetis in corde, ut possitis, dum tempus fuerit, respondere et vos ad ea habere prudenter, ut, si dixerint vel consulant, que vera sunt et iusta, illa admittatis. Et si ex eis aliqui sint, qui odio vel favore ducti rogant vel consulant, quod non sit iustum, illius nequaquam admittatis consilia sive preces, sed semper sequamini veritatem et iusticiam.