# Chron. Mark 1.210-215

Levold of Northof, Chron. Mark, 1.210 to 1.215. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.210

Dicitur enim, quod idem dux tantam multitudinem militum ibi habuit, quod tot erant milites, quot tabule sive plante, quibus castrum firmabatur. Exinde comitibus de Monte usque in hodiernum diem hoc ius in dicto castro reservatum est, quod eis ad exeundum et redeundum, ut dicitur, patens esse debet. Post hec per plures annos quasi continue guerre erant inter comitem de Marka adversus illum de Lymborch, assistente sibi avunculo suo Henrico duce de Lymborch et comite de Monte, qui congregato exercitu militari copioso terram dicti comitis de Marka intravit, eam depopulans incendiis et rapinis. Hic cum iaceret cum predicto suo exercitu super rivum, qui vocatur Sizeke, in Hedinchusen et in Vliderike et de gente sua quidam intrarent villam Boynen, forsan ad eam comburendum et spoliandum, erant quidam de gente comitis de Marka, sicut audivi ab illo qui interfuit, qui illos in dicta villa invadentes alios interfecerunt, alios secum captivos duxerunt. Post hec cum idem comes ab una parte ab illis de Limborch et comite de Monte et ab alia parte ab aliis dominis ultra Lippiam residentibus forsan cum aliis federatis infestaretur, illos de Altena posuit pro defensione terre sue contra illos de Limborch habuitque contra alios, qui de ultra Lippiam ipsum infestabant, in Marka et in Hamone alias suas gentes, inter quas precipui tunc erant illi de Boynen, quorum unus, videlicet Lubertus miles, Ludolpho de Boynen milite tunc defuncto, dapifer erat. Igitur cum quadam die illi domini, qui ultra Lippiam residebant, se invicem collectis cum gente non pauca villas et domos, que erant iuxta Hamonem ultra Lippiam, videlicet Hesnen, Hetvelde, Dasbeke et alias vicinas domos incenderent et spoliarent, comes Adulphus, qui tunc presens erat, cum militibus de Boynen et aliis suis castrensibus inito consilio, quid faciendum foret, in hoc resedit consilium, ut inimicos persequerentur.

---

Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip.
