Latin
1.216 to 1.224
Levold of Northof, Chron. Mark 1.216-224
Not analysed yet
Sicque factum est, ut, quamquam haberent respectu inimicorum manum satis exiguam, confisi tamen de Dei adiutorio, cui non est differencia in multis vel in paucis dare victoriam, inimicorum sequentes exercitum. Qui cum in reditu suo ad propria iam adeo processissent et eorum exercitus in duo dividerent, una parte a dextris versus Widenbruke et alia parte a sinistris versus Steinvorde et versus Osenbruke se dividentibus, hii, qui ad partem sinistram diverterunt, cum viderent comitem de Marka sequentem et paratum, ut eos invaderet, fuge se commiserunt auxilio. Ex quibus nonnisi unus nomine Hyrcus de Yborch captus extitit. Inter hec fama quomodocumque ad alios istorum socios, qui ad aliam partem se diverterant, perveniente, quod socii sui essent iam in actu belli cum comite, revertuntur, ut sociis prestarent auxilium. Cum quibus idem comes congressus in prelium iuxta Widenbruke eos debellavit et vicit et fere omnes captivos reduxit, quos tam in Marka quam in Hamone in vinculis coniecit et constrinxit, donec ab ipsis, qui multi erant, magnas pecuniarum summas extorsit . Ista namque fortuna victorie, sicut audivi ab illo referente, qui bello interfuit, comitem predictum et suum comitatum provexit non modicum. Post paucos autem dies ecce! quod illi de Altena, qui ab alia parte contra illos de Limborch terre tenebant custodiam, non minus strennuitate pollentes, quadam die, dum terram comitis ultra Ruram ad comburendum et spoliandum intrassent, illi de Altena cum sua cohorte ponentes se in nemore, quod Lure dicitur, Limburgensium reditum expeetare volentes, miserunt speculatores post ipsos ad explorandum eorum potenciam et quid facerent vel quo se converterent. Inter quos exploratores erat unus magister Henricus dictus Knop venator, qui postmodum castri de Altena portarius fuit. Hic visis et consideratis inimicis rediens, eorum reditum iam propinquum et quod multo plures ipsi essent et ad occurrendum illis forciores nunciavit.