# Chron. Mark 1.26-36

Levold of Northof, Chron. Mark, 1.26 to 1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.26

Item ad officiatos vestros attendere curetis, ne vestros homines et subditos gravent indebite; eorum computaciones personaliter audiatis, ad eas sollicite attendentes. Officiatos, in quantum vitare poteritis, mediante pecunia in officiis non ponatis, pro qua ipsa officia obligetis eisdem, quia eo ipso quodammodo se reddunt suspectos, qui querunt officia pro pecunia obtinere. Nec fuit hoc consuetum ab antiquo officia pro pecunia sic obligare, quod non possent deponi ab officiis, nisi prius pecunia persoluta. Quam dampnosum autem sit vobis et vestris subditis officia pro pecunia obligare, exemplum recipere poteritis ex hiis, que hic narro, videlicet que in terra Leodiensi sepius vidi et expertus sum, quomodo hii, qui lucra immoderata sectantur et captant, querunt et procurant, ut in officiis ponantur mediante pecunia. Et si quando a se ipsis pecuniam tantam, que ad hoc sufficiat, non habeant, a suis amicis, qui libenter lucri volunt esse participes, sub mutuo recipiunt vel sub usura conquirunt; et hoc totum in dominorum et subditorum dampnum redundat, maxime cum ex ipsis officiatis aliquando sint nonnulli, qui lucra exercere usuraria consueverunt, quorum tanto minus conscienciis in officiorum administracione et regimine est credendum. Periculosum enim est ponere administratores officiorum, qui Deum non timent nec habent conscienciam. Nam tales per tyrannidem subditos rodunt et opprimunt, computaciones quoque aggravant et cumulant, ut sic dominis adempta facultate officia redimendi, tanto diucius valeant in officiis remanere. Hec vobis scribo, ut similia inconvenientia vitare possitis, si placet. Dicitur enim in proverbio: 'Felix quem faciunt aliena pericula cautum'. Propter quod officiatos, quos experiencia docente fideliter in officiis se habere noveritis, non facile ad eorum amocionem seu mutacionem vos permittatis induci. Et quia plerumque ad bene agendum exempla provocant plus quam verba, licet vos et vestri predecessores, comites de Marka, plures habueritis et adhuc habeatis officiatos merito commendandos, illorum tamen pre ceteris est memoria specialiter recolenda, qui plus ceteris comitatum in castris, municionibus, iurediccionibus et possessionibus dilatasse et provexisse noscuntur, quorum opera usque in hodiernum diem extant et apparent, ut eorum exempla sequentes moderni, qui officia gubernanda suscipiunt, tanto diligencius tantoque fidelius in ipsis officiis se studeant exercere.

---

Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip.
