# Chron. Mark 1.274-288

Levold of Northof, Chron. Mark, 1.274 to 1.288. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.274

Ex hoc autem archiepiscopus commocione magna succensus, ad intrandum terram comitis gentem congregat. Econtra dominus Engelbertus comes ad resistendum eidem cum exercitu gentis valide tam de sua quam de vicinis terris congregate ad villam Ketwiic usque procedit. Quod cum archiepiscopus intelligeret, exercitum suum dissolvit et licenciat, ficte tamen. Nam cum hoc ipse comes intellexisset, gentem suam eciam abire permittit. Archiepiscopus intelligens, quod gens comitis disparuisset, statim reintegrato et restaurato exercitu suo procedit, terram comitis intrat, villam in Unha firmatam oppugnat, capit et comburit. Ecclesia spoliatur, gentes militares et alii opidani capiuntur. Bernardus dapifer post capcionem opidi per posticum unum exiens et sperans evadere capitur, sed captus a Susaciensibus in campis occiditur. Tunc Th. miles dictus Volenspet, nescitur quo ductus consilio vel spiritu, villam de Camene forsan ea intencione, quod inimici locum ibi hospitandi non haberent, comburit. Interim tractatur de pace; pax quoque procedit et firmatur mediante matrimonio. Desponsatur enim comiti Elisabeth, neptis domini archiepiscopi, filia domini de Valkenborch, de qua idem Engelbertus comes genuit filium dominum Gerardum et uxorem domini Florencii de Maglinia, matrem quondam comitisse Gelrie. Predicti Engelberti comitis tempore anno Domini M°CCLI° post mortem Frederici imperatoris filius eius Conrardus, ut regnum Cecilie susciperet, cum magno exercitu per mare venit in Apuliam, Neapolim capit et destruit, sed sequenti anno, cum infirmaretur, veneno adhibito in clisteri, moritur. Anno Domini M°CCLIII in die beati Odelrici Flandrenses vincuntur in Zelandia, ibi capiuntur et occiduntur circiter LX milia hominum. Comes Barrensis Theobaldus oculum ibi amittit et capitur a comite Clevensi. Anno Domini M°CCLIIII, V° Idus Maii, Wilhelmus de Hollandia rex navali bello Frisones vincit et subiugat, circiter V milibus interfectis. Eodem anno idem rex, ut recuperaret ad usum comitis Hanonie, sororii sui, comitatum Hanonie de manibus domini Karoli, fratris regis Francie, cum magno exercitu ipsum comitatum intrat, sed inefficax revertitur.

---

Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip.
