# Chron. Mark 1.310-319

Levold of Northof, Chron. Mark, 1.310 to 1.319. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.310
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.310

Engelberto igitur comite de Marka, ut predictum est, in captivitate defuncto, Everhardus filius eius succedit. Iste Engelbertus comes ex uxore sua prima Cunigonde genuit filium Everhardum predictum et tres filias, videlicet Agnetem, matrem comitis de Monte, secundam comitissam de Tekenborch, terciam comitissam de Chegenhagen. Everhardo quoque eius filio predicto, ipso patre adhuc vivente, desponsatur et traditur in matrimonio nobilissima Ermegardis, filia Adulphi comitis de Monte, qui fuerat filius Henrici ducis Lymburgensis et comitis de Monte, frater quoque Walrami ducis Lymburgensis. Habuitque predicta Ermegardis fratres Adulphum comitem de Monte, Wilhelmum postea comitem, Conradum, qui electus fuerat in episcopum Monasteriensem, necnon Henricum dominum de Windecke, qui de predicta Agnete, sorore dicti Everhardi comitis de Marka, genuit Adulphum comitem de Monte. Iste Everhardus comes, adolescens spectabilis, post obitum patris sequenti anno castrum Bredenvort, in quo patris eius corpus exanime aromatibus tamen conditum adhuc detinebatur, obsidet; corpus redditur et in Cappenberch honorifice sepelitur. Obsidione tamen manente, hii, qui in castro erant, fortiter impugnantur, sicque castro vacuo derelicto, nocturni temporis silencio clam affugerunt et castrum destruitur. Anno Domini MºCCLXXVIIIº Everhardus adolescens ad curiam Rudolphi regis assumptus est, cui non mediocriter carus erat. Dicebant namque quidam ipsius regis familiares, regem non posse tristem esse, quamdiu hic adolescens in eius conversabatur conspectu. Erat enim aspectu delectabilis et colloquio affabilis, quem ipse rex militari demum caractere insignivit. Postmodum autem, cum officiati archiepiscopi Coloniensis , qui castra regebant comitatui de Marka adiacencia, ipsum et terram suam multis premerent iniuriis, archiepiscopo hoc sub dissimulacione permittente vel pocius consenciente , idem iuvenis, in quo magnanimitatis virtus, que pullulare in mente sua iam cepit, celari non potuit, se defendendi sumit audaciam, suos confortat, amicos et adiutores solerter habere procurat, sororium suum, Adulphum comitem de Monte, sibi adiutorem consociat.

---

Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip.
