# Chron. Mark 1.329-337

Levold of Northof, Chron. Mark, 1.329 to 1.337. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.329

Et cum de eius desperatus adventu versus Brabanciam suum ordinasset recessum, venit comes, ducem, ut ad obsidionem procedat , animat et confortat. Sicque facta obsidione, archiepiscopus Coloniensis Syfridus et comes Gelrie gentem congregant, cum quibus erant precipui comes Lucenburgensis cum suis fratribus, comes de Nassowe, dominus de Valkenborch et multi. alii barones et nobiles. Erantque pro parte altera in obsidione predicta dux Brabancie, comes de Monte Adulphus, comes Iuliacensis, comes de Marka predictus, comes de Waldecke et alii plures comites et barones cum civibus Coloniensibus, quos in obsidione illa principaliter tangebat negocium. Pars tamen archiepiscopi et comitis Gelrie potencia militari et numero non modicum excedebat. Castris igitur corum metatis apud Brunwilre et in circumvicinis villis, consilium erat eorum, ut non tunc committerent bellum, sed transirent super Renum et se ponerent inter civitatem Coloniensem et exercitum partis adverse, ut sic eis advectionem victualium prohiberent, et quod ibi usque ad feriam secundam Bunnensium , Andernacensium et aliorum expectarent adventum . Sed ecce! quod ex animositate quorundam hoc consilio mutato, ut sabbato bellum committant, consenciunt. Sicque acies suas ordinant, ad bellum procedunt, congressionem faciunt versumque est totum pondus congressionis prime in ducem Brabancie. Contigit autem hoc ex eo, quia licet suas prius acies taliter ordinasset, quod archiepiscopus cum civitate Coloniensi et hiis, qui cum eis erant, et comes Gelrie cum duce, comes quoque Lucemburgensis cum comitibus de Monte et de Marka congrederentur, omnes tamen iste tres acies ex casu coadunate cum duce congresse sunt, stanthardum post se derelinquentes, qui subito per garciones inermes comitis de Marka eversus et confractus, interfectis, qui in eo erant, et vexillo lacerato disparuit. Quod non modicum parti archiepiscopi nocuit, et cum inter eos durum esset prelium, quibusdam de gente comitis Gelrie, qui ab inicio non ad pugnam, sed ad predam manus extendebant, cum iam de spoliis, que in tentoriis ducis rapiebant, equos et saccos onustos haberent, videntibus adversum se durum esse bellum, ne perderent, que lucrati erant. fugientes turpiter se a prelio diverterunt, quorum nonnulli alii hoc videntes sequi eorum vestigia inceperunt.

---

Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip.
