Latin
1.338 to 1.349
Levold of Northof, Chron. Mark 1.338-349
Not analysed yet
Aliis tamen hinc inde in bello persistentibus, viriliter et strennue pugnantibus, tandem cessit victoria duci et comiti de Monte, Iuliacensi et de Marka et civibus Coloniensibus, captique sunt archiepiscopus per comitem de Monte, comes Gelrie per ducem. Mortuus est autem comes Lucenburgensis cum tribus fratribus et frater archiepiscopi ,mortui quoque sunt multi alii et magna strages militaris gentis ibi facta est. Ex parte comitis de Marka ibi mortuus est Rutgerus miles dictus Vietel de Svansbolen dapifer. Acta sunt hec anno Domini MºCCLXXXVIIIº in die beati Bonefacii. Post hec obsidione remanente deditum est castrum et destructum. Deinde comes de Marka Everhardus eodem anno opidum Werle obsidet, ad dedicionem compellit, muros et fossata solo coequat. Castrum eciam Volmestene, quod archiepiscopi erat, obsidet et diruit, similiter et castrum Ysenberch. Hoc anno, videlicet MºCCLXXXVIIIº, mense Augusto, natus est comiti predicto filius, Adulphus nomine, Leodiensis ecclesie futurus episcopus. Archiepiscopus vero Syfridus interim in castro comitis de Monte, quod Novum Castrum vocatur, in captivitate detentus pro liberacione sua comiti de Monte Waldenberch, Rodenberch, Mendene ,Asple, Wide et quedam alia obligat, et sic liberatus post aliquantum temporis intervallum inde recedit. Comes Gelrie detentus per ducem in castro Balterseem pro liberacione sua ducatum Limburgensem predicto duci Brabancie dimittit. Anno Domini MºCCXCIº civitas Aconensis a Saracenis capitur et destruitur. Circa idem tempus comes de Marka Everhardus postea in quadragesima expedicionem ordinat in subsidium nepotis sui, Ottonis comitis de Thekeneborch ,terram episcopi Osnaburgensis intrat et per octo dies continue in ea circum et circa peragrando eam depopulatur et devastat, archiepiscopo Coloniensi Syfrido, episcopo Paderburnensi, episcopo Mindensi, domino de Lippia et multis aliis nobilibus et militibus necnon tota terra illa Osnaburgensi cum episcopo tunc in civitate Osnaburgensi in adiutorium eius congregatis, qui ipsum invadere non audebant, licet multo plures et forciores essent.