# Chron. Mark 1.37-47

Levold of Northof, Chron. Mark, 1.37 to 1.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.37

Inter ceteros igitur tam vivos quam mortuos officiatos tres sunt, de quibus ad presens mea informata est memoria, quorum adhuc apparent opera, videlicet Ludolphus de Boynen miles, Rutgherus de Altena miles et Gerardus de Plettenbrach, qui adhuc superest. Ludolphus namque, sicut testatur antiquorum relacio, sub Adolpho comite ad eius usum castrum de Marka cum eius pertinenciis a quodam Rabodone de Marka acquisivit et emit, castrum de Blankesteene construxit et fundavit multasque possessiones et iura emit et comitatui applicuit. Rutgherus quoque de Altena dapifer, cuius ego novi conversacionem et facta, hic honoris et utilitatis sui domini fidelis et strennuus extitit executor. Hic sub comite Everhardo in guerra contra archiepiscopum Coloniensem castrum de Woldenberch et dominium cum sua pecunia ad usum ipsius comitis a domino Hunoldo de Plettenbracht redemit et munivit. Hic opidum quod dicitur Nuwenstaet incepit et firmavit; hic castrum de Svarteberch firmavit et turrim fortem ibidem construxit. Gerardus autem de Pletteberch dapifer predictus in officio suo quam utilis fuerit et fidelis, eius opera manifestant. Hic in terra sibi commissa iura vestra conservando, dona a subditis non querendo taliter se habuit, quod hiis, quibus ipse preest, omnibus gratus existit. Hic castrum dictum de Svarteberch et opidum Nuwenstaet per predictum Rutgerum militem primo incepto et fundata amplius fortificavit et perfecit et castrum novum adiecit opido supradicto et multa alia utilia ibi fecit. Hic eciam castrum in Rode cum opido adiacente funditus construxit et firmavit et multa ibidem circumcirca bona acquisivit ad usum castri predicti aliaque plura utilia tam in molendinis quam in piscariis fecit ibidem. Idem quoque Gerardus castrum de Clusenstene construxit et firmavit. Inter hec notandum est de predictis tribus officiatis, videlicet de domino Ludolpho de Boynen, Rutgero de Altena milite et predicto Gerardo, quod nullus eorum umquam aliquod fortalicium tempore sui officii edificavit pro se, sicut officiati moderno tempore faciunt et castra domini sui permittunt quandoque ruere et perire.

---

Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip.
