Latin
1.436 to 1.450
Levold of Northof, Chron. Mark 1.436-450
Not analysed yet
Eodem anno in die beati Odelrici comes de Marka Everhardus moritur et in Vriendenberch sepelitur, cui filius eius Engelbertus succedit. Qui postea post festum sancti Remigii terram episcopi Osnaburgensis ingreditur, castrum Osthof construit, episcopo Osnaburgensi cum gente sua bellum cum ipso aggrediente. Cum ipse comes Engelbertus acies belli ordinans hostes viriliter esset aggressus, suis de terra sua et de comitatu de Tekeneborch sibi assistentibus ,aliis, qui cum eo erant, eum non sequentibus, prostratus et vulneratus, aliquibus de suis mortuis, aliquibus captis, non tamen multis, evasit. Qui postea recollecta gente non parva iterum terram illam intravit, castrum Sygelvort obsedit, terram illam ad pacem coegit. Eodem anno Henricus comes Lucemburgensis in autumpno apud Rense in regem eligitur et in Aquisgrani postmodum coronatur. Anno Domini MºCCCIX eleccio regis Henrici de Lucemburch per papam Clementem mense Iulio confirmatur. Idem rex in nativitate Domini curiam tenuit in Colonia. Tunc fuit frigus intensum nimis, ex quo vinee multe in partibus Reni perierunt. Eodem anno cruce signati, qui fratres crucis vocabantur ,de diversis terris et nacionibus se per turmas collegerunt et ad Romanam curiam cucurrerunt, intendentes ut dicebant mare transire in subsidium terre sancte. Sed cum venirent ad Avinionem vel ad mare, divisi ab invicem per vias diversas redierunt. Eodem anno mense Augusto comes Hanonie cum multis nobilibus Tudinium obsedit, sed episcopo Leodiensi Theobaldo exercitum de terra Leodiensi illuc movente, pace facta, vacuus inde recessit. Eodem anno Ludovicus, filius lantgravii Hassie, procurante Ottone comite Clevensi, in episcopum Monasteriensem per Clementem papam promotus est. Anno Domini MºCCCXº rex Henricus Lucenburgensis ultra montes proficiscitur, corona ferrea in Mediolano coronatur . Ante festum omnium sanctorum Adolphus de Marka fit canonicus Coloniensis. Circa purificacionem Henricus, frater comitis de Monte, moritur et in Veteri Monte sepelitur.