# Chron. Mark 1.465-483

Levold of Northof, Chron. Mark, 1.465 to 1.483. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.465
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.465

Eodem anno post festum pasche provisum fuit michi de prebenda Leodiensi per dominum episcopum Adulphum ante festum Iacobi. Eodem anno dominus episcopus bellum habuit in Haensevels contra dominum de Balioen et Hoyenses et Dyonenses, quos ibidem in campis circumdedit et ad pacem coegit mediante pecunia sibi promissa. Eodem anno Ludovicus dux Bawarie in die beate Katherine Aquisgrani coronatur in regem, adherentibus sibi archiepiscopo Treverensi et Hanonie et Iuliacensi comitibus. Interim autem dux Fredericus Austrie electus contra predictum Ludovicum, per archiepiscopum Coloniensem Henricum coronatur in Bunna, faventibus sibi episcopo Leodiensi, comite de Marka et domino de Valkenborch . Anno Domini MºCCCXVº Leodienses cives rebellant, quibus comes Losensis adhesit. Episcopus cum duce confederatur . Canonici Leodienses apud Namurcum resident. Leodienses et Hoyenses castrum de Moha per quatuor septimanas obsident, sed vacui inde recedunt. Eodem anno incepit caristia tam maxima, que duravit usque ad Augustum anni sequentis. Anno Domini MºCCCXVIº invaluerunt caristia, fames et mortalitas magna. Valuit enim tunc modius spelte IIII s(olidorum) grossorum veterum et amplius. Tunc ante festum sancti Iohannis facta est pax in villa de Fech, que hodierna die vocatur pax de Fech. Qua facta dominus episcopus in die beati Iohannis Leodium intravit et receptus fuit ab omnibus letanter et gratanter. Eodem anno VII. die Augusti Iohannes papa XXII. in Lugduno electus est in papam. Anno Domini MºCCCXVIIº episcopus Leodiensis cum magno exercitu intrat terram Lucenburgensem. Comes de Marka castrum de Strunkede obsidet. Guerra inter archiepiscopum Coloniensem ex una parte et Iuliacensem et Hanoniensem comites et civitatem Coloniensem ex altera parte mota est; Brule obsidetur. Anno Domini MºCCCXVIIIº Sistart per ducem Brabancie obsidetur et per episcopum Leodiensem castrum Horne obsidetur et destruitur in principio Augusti. Anno Domini MºCCCXIXº orta est discordia et guerra cum comite Namurcensi occasione Dyonensium et illorum de Bovinia.

---

Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip.
