# Chron. Mark 1.48-60

Levold of Northof, Chron. Mark, 1.48 to 1.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.48

Castra vero vestra in edificiis integra conservetis, et dum tempus exquirit, prout possibile erit et necesse, munita hominibus et victualibus teneatis. In guerris et actibus bellorum vos semper confortatum et constantem vultu et animo ostendatis, eciam in adversis. Seniorum conversacionem et consilia ne spernatis, attendentes quod de Roboam rege, filio Salomonis, legitur in libro Regum tercio, capitulo XIIº. Hic relicto consilio seniorum secutus est consilium iuvenum, propter quod populus, qui secundum consilium datum per senes obedire volebant, propter consilium datum regi per iuvenes recesserunt ab eo et se regi Ieroboam subdiderunt. Non tedeat vos habere consilia in factis vestris, quia scriptum est libro Sapiencie: 'Omnia facias cum consilio, et post non penitebis'. Et iterum: 'Qui agunt omnia cum consilio, reguntur sapiencia'. Hec consilia cum amicis tractanda sunt, quos in vestros consiliarios duxeritis specialiter eligendos, non cum levibus personis vel iuvenibus, qui adulantur et loquuntur vobis blanda et placencia, ut trahant vos ad vana et ad ea aliquando, que non expediunt, et non curant quantum expendatis, quantum detis, vel unde vel qualiter talia persolvatis. Non sic innitamini vestro sensui, ut non velitis audire consilia vestrorum specialium consiliariorum vobis fidelium, de quibus certi estis, quod non vellent vobis consulere , nisi quod ad vestrum pertineret honorem. Scriptum est enim per Salomonem: 'Ne innitaris prudencie tue', hoc est pertinacie. In publicis tamen iusticiis propter delicta publica faciendis expedit quandoque, ut domini se inexorabiles et constantes ostendant, maxime dum salva iusticia et honore eius non licet facere, quod rogatur. Nam quandoque rogant illi, qui non vellent, quod fieret hoc, quod rogant. Dum estis in populo, exhibeatis vos eis affabilem et benignum in salutacionibus et loquelis. Vestris quoque hominibus pauperibus vobis attinentibus, in eorum necessitate conqueri volentibus, audienciam non negetis.

---

Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip.
