# Chron. Mark 1.502-507

Levold of Northof, Chron. Mark, 1.502 to 1.507. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.502
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.502

Qua habita et multis processibus apostolicis contra ipsum adversarium et eius adherentes ex parte mea sepius publicatis, venerunt ad me ipse Henricus Beyer et eius sororius Iohannes de Bobardia miles et ad dictum meum dederunt se ad captivitatem domini mei episcopi et renunciaverunt prepositure et obligaverunt se sub iuramento omnia dampna restituere et ad dictum domini mei episcopi emendare. Sed hec omnia ad rogatum comitis de Monte fuerunt remissa et quitata et placuit michi, quia probi viri fuerunt et ipse Henricus , pater suus et fratres sui se postmodum erga nos fideliter habuerunt. Anno Domini MºCCCXXVII in quadragesima ambassiatores civium Leodiensium intendentes contra dominum episcopum ire ad curiam, videlicet dominus Iohannes de Lardario miles et magister Andreas et alii plures, per Conradum de Lonsinis et Conradum de Altena, ballivum de Moha, et ceteros familiares domini episcopi in regno Francie capti sunt et deducti ultra Renum. Tunc Iohannes Gilardi canonicus Leodiensis, qui de consilio domini episcopi erat et eius officialis et de robis suis, contra ipsum episcopum ivit ad curiam, et dominus Antonius de Bugella, canonicus Leodiensis, pro episcopo in curia eius procurator et defensor stetit tamquam fortis athletha, ipsum episcopum et suos adherentes strennuissime defendendo. Anno Domini MºCCCXXVIIIº feria VI post penthecosten episcopus Leodiensis in monte Nerbon apud Hoyum cum paucis militaribus et opidanis Hoyensibus sibi assistentibus contra maximam multitudinem militarium et civitatensium populorum, Deo sibi auxiliante et eum protegente , optinet victoriam. Deinde feria V sequenti dominus Conradus de Marka, qui in predicto bello fuit miles effectus, collecta gente militari non magna, illos de Sancto Trudone, cum quibus fuit borgravius de Montenaken, revertentes a Leodiensi exercitu, ubi combusserant prope Waremiam, viriliter invasit et multis captis et aliis fugatis obtinuit victoriam.

---

Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip.
