Latin
1.508 to 1.518
Levold of Northof, Chron. Mark 1.508-518
Not analysed yet
Post hec eodem anno dominus episcopus in crastino octave sancti Lamberti, assistente sibi comite Gelrie, contra Leodienses et eorum adherentes apud Husle optinuit victoriam et fuerunt multi mortui et capti. Quos captivos comes Gelrensis fere omnes meliores secum ad partes deduxit, a quibus magnam habuit pecuniam, nec voluit habitis illis remanere cum episcopo, sed ipsum dereliquit ibidem. Qui tunc, assistentibus sibi de Marka et de Monte comitibus et domino Godefrido, fratre comitis Iuliacensis, necnon opidanis Hoyensibus, opidum Tongrense obsedit. Tunc in Wigonia per quosdam inceptum est tractari de pace, pro qua consummanda cives Leodienses dederunt viginti obsides, qui ponebantur in castro de Moha, donec dicta pax erat firmata et perfecta. Et fuit illa pax facta mediante summa pecunie episcopo persolvenda. Et fuit eciam pax firmata sub pena L milium librarum solvenda episcopo per Leodienses cives et eorum adiutores, quociens contra pacem venirent. Eodem anno, videlicet XXVIIIº, comes Engelbertus de Marka mense Iulio in die sancti Arnolphi moritur et in vigilia sancti Iacobi in Vrindeberghe sepelitur, cui filius eius Adulphus comes in comitatu succedit. Eodem anno de voluntate predicti Adulphi comitis emi cum pecunia mea a Demode de Odenkebach mansionem et bona in Dresole possidenda ad vitam meam, prout ipsa ea tenuit. Circa quam quidem mansionem quicquid ibi edificatum est, totum ego feci expensis meis non parvis preter domum lapideam, quam melioravi in fenestris et in quibusdam aliis. Feci eciam ibidem fieri duo vivaria. In predictarum igitur expensarum recompensacionem idem dominus comes michi donavit fructus eorundem bonorum quatuor annis post obitum meum percipiendos in solucionem debitorum meorum seu pro salute anime mee convertendos et super hoc dedit michi apertas litteras sub sigillo suo maiori sigillatas, quas habeo.