# Chron. Mark 1.519-526

Levold of Northof, Chron. Mark, 1.519 to 1.526. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.519
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.519

De quibus fructibus seu redditibus quatuor annorum predictorum feci ordinacionem testamenti, quam idem dominus comes et Adulphus episcopus quondam Leodiensis confirmaverunt et postmodum vos, domine comes, et vestri fratres ratificastis et confirmastis , sicut hec omnia apparent per scripta et per sigilla appensa, que apud domini Detmari militis, consanguinei mei, uxorem sunt deposita. Unde supplico vobis, domine karissime, ut non permittatis, quod hoc vestri officiati et subditi impediant, quin dicti redditus quatuor annorum in usum, ad quem eos in testamento meo predicto deputavi, taliter convertantur, attendentes, quod illa, que per me de illis redditibus sunt ordinata, in pios usus cedere debebunt , et maxime ad usum ecclesie vestre in Altena pro luminari et pro elemosina ibidem distribuenda et pro vestra et parentum vestrorum et progenitorum, comitum et comitissarum memoria perpetuo facienda, prout hec videre poteritis in litteris et scriptis supradictis super hoc factis et per vos, sicut predicitur, confirmatis. Rogo eciam vos castrenses de Altena, quatinus predictum dominum comitem rogetis, ut non permittat predictam ordinacionem ab aliquo impediri. Nam vestram eciam memoriam et vestrorum progenitorum per predictam ordinacionem constitui faciendam . Anno Domini MºCCCXXIXº in Flonis tractatur de pace et ibidem consummatur inter episcopum Leodiensem et cives Leodienses et eorum adherentes. Anno Domini MºCCCXXXº in vigilia sancte Marie Magdalene , facta pace predicta et pronunciata, canonici revertuntur Leodium et postmodum in vigilia omnium sanctorum reversa est curia officialis et sigillum. Eodem anno ante festum annunciacionis Domini moritur in Sancto Trudone Engelbertus dictus Fransois, canonicus Leodiensis, dominorum de Marka servitor fidelissimus et inter clericos superior episcopi consiliarius. Eodem anno circa festum purificacionis nocturno tempore venit quidam rumor, quod Andricas magister civium Leodiensium occulta tradicionis ordinacione facta cum quibusdam complicibus vellet occidere scabinos et canonicos, propter quod multi timentes fugierunt de Leodio et manserunt extra.

---

Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip.
