# Chron. Mark 1.527-535

Levold of Northof, Chron. Mark, 1.527 to 1.535. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.527
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.527

Anno Domini MºCCCXXXIº Adulphus comes de Marka ivit ultra mare. Eodem anno episcopus Leodiensis Adulphus cum nobilium et militarium ac aliorum proborum exercitu glorioso presedit iudicio in Votteem iuxta Leodium, ubi XXXIX de civibus Leodiensibus abiudicati sunt, qui omnes eadem die, videlicet feria secunda ante Servacii, civitatem exire coacti sunt. Et fuit hoc iudicium maturiori consilio preordinatum et factum quam illud iudicium, cui postmodum in eodem loco dominus Engelbertus episcopus, eius successor, presedit. Eodem anno circa festum epyphanie Domini dominus Henricus de Verneborch, archiepiscopus Coloniensis, moritur . Cui dominus Walramus prepositus Leodiensis, frater marcionis Iuliacensis, ipso marcione in curia apud papam hoc procurante, succedit. Hoc anno vina fuerunt optima, que in principio Septembris fuerunt matura. Anno Domini MºCCCXXXIIº feria quinta post pascha rex Boemie feodum, quod racione comitatus Lucenburgensis ab ecclesia tenet in Fech, coram tota patria ibi convocata ab episcopo Adulpho publice relevavit. Tunc dominica Quasimodo predictus dominus episcopus post guerras et bella per septem annos et amplius habita, pace facta et rite omnibus ordinatis, Leodium cum magna solemnitate intrat per portam sancte Walburgis, ubi tunc descendit , et ibi omnes ecclesie Leodienses cum cappis et pulsacione campanarum occurrerunt sibi, a dextris et a sinistris in illa processione rege Boemie et constabulario Francie, et eo introducto ad ecclesiam post missam solemniter celebratam venerunt ad capitulum, et ibi per concordiam capituli et patrie indicto contra ducem Brabancie exercitu, veniunt ad campanam bannalem et deinde exponunt stanthardum. Post hec in crastino invencionis sancte crucis, assistentibus sibi predicto rege Boemie necnon comite Barrensi, comite Iuliacensi, comite de Marka, comite Losensi, constabulario Francie et domino de Beamont cum multis aliis nobilibus, cum tota terra Leodiensi, potencia intrat Brabanciam usque Perwers, duce Brabancie cum suo exercitu apud Heilleceem iacente, qui ibi tunc miles effectus est.

---

Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip.
