# Chron. Mark 1.536-547

Levold of Northof, Chron. Mark, 1.536 to 1.547. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.536
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.536

Tunc comes Hanonie et quidam nobiles missi ex parte regis Francie inceperunt tractare de treugis; et facte sunt treuge et assignata est dies ad tractandum de pace per ipsum regem Francie facienda. Ad quam diem utreque partes convenerunt, videlicet apud Compendium iuxta monasterium scolarium, quod vocatur Realen, ubi tunc per regem facta est pax, que nec valuit nec effectum habuit. Ibidem rex tunc cum predictis dominis magnam curiam tenuit et multa donaria dedit eisdem. Quibus sic peractis statim rex Francie convenit cum duce Brabancie, ut filius ducis primogenitus ducere deberet in uxorem filiam ipsius regis, qui tamen filius ducis filiam comitis Hanonie secundum convencionem inter predictum ducem et comitem prius habitam et iuratam ipsius comitis filiam debuisset duxisse. Ex hoc motus ipse comes convocatis omnibus amicis facit allegacionem contra ducem et ponit se ad guerram, de qua postmodum anno sequenti in festo penthecosten pax in Cameraco facta est. Anno Domini MºCCCXXXIIIº in hieme per comitem Iuliacensem Rode obsidetur et per comitem Gelrie Sistart . Deinde dux volens liberare Rode, transit Mosam per Traiectum; sed perdito Rode, nisi festinanter se citra Mosam retraxisset et nisi de Hoyo pecunia ducis corrupti exitum bonarum villarum retardassent, ipse dux non sic evasisset. Tunc episcopus Traiectum obsedit. Eodem anno comiti Flandrie Maglinia venditur sub tali condicione, quod numquam posset a comitatu Flandrie separari. De qua vendicione, resistentibus opidanis Maglinie et duce Brabancie eis assistente, magna guerra surrexit. Eodem anno circa dominicam Reminiscere natus est domino comiti de Marka ex nobilissima Margaretha, filia comitis Clevensis, primogenitus filius Engelbertus, nunc comes de Marka, cui per suam graciam det Deus vitam bonam et longam et in timore Dei feliciter dirigere suos actus! Anno Domini MºCCCXXXIIIIº mense Augusto rex Francie in civitate Ambianensi, presentibus ibidem rege Boemie, Adulpho episcopo Leodiensi, Flandrie, Gelrie, Iuliacensi , Losensi comitibus et aliis eorum confederatis ex una parte et duce Brabancie cum Magliniensibus et eorum adherentibus ex altera, tractat de pace iurantque publice et solemniter partes utreque singulis singulariter super sancta Dei ewangelia servare pacem, quam rex ipse pronunciaret.

---

Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip.
