# Chron. Mark 1.577-586

Levold of Northof, Chron. Mark, 1.577 to 1.586. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.577
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.577

Qui post festum pasche venit de curia et in Leodio honorifice est receptus. Anno Domini MºCCCXLVº post festum pasche comes Adulphus de Marka apud opidum Rikelinchusen contra gentes archiepiscopi Coloniensis in bello optinuit victoriam, ubi multi nobiles, milites et armigeri capti fuerunt per comitem supradictum. Propter quod archiepiscopus Coloniensis predictus, ut comitatum invadat ad vindicandum se, congregat exercitum et descendit per Renum; sed comite de Marka cum gente non parva contra ipsum munito, ut sibi occurreret, archiepiscopus non processit. Sed interim inceptum est tractari de pace, in quem tractatum comes Hanonie non in bonum comitis de Marka, sicut videbatur, se ingessit. Quo tractatu usque ad Coloniam deducto et duce Brabancie in favorem ipsius comitis de Marka cum magna comitiva gencium illuc veniente, pax extitit consummata , mediante certa summa pecunie, quam comes habuit pro captivis, comite Hanonie pacem impediente, quantum potuit. Eodem anno idem comes Hanonie Traiectum obsedit, sed post multas expensas ibi per ipsum factas vacuus inde recessit. Eodem anno predictus comes Hanonie in festo sanctorum Cosme et Damiani incaute et inconsulte Frisones invadendo se et suos precipitavit in mortem. Anno Domini MºCCCXLVIº circa festum sancti Iohannis baptiste Leodienses et Hoyenses contra episcopum et comitem Losensem movent guerram. Tunc episcopus posuit diem de quorumdam scabinorum consilio ad presidendum iudicio in Votteem, quod multum ego tunc ex certa causa eidem dissuasi. Et licet ipse dominus episcopus maximum convocasset exercitum principum et magnatum talem et tantum, qualis numquam fuit visus in istis partibus, sicut plurimi retulerunt, quia tamen inconsulte et improvise ac inordinate cum inimicis quedam congressio et invasio facta fuit per quosdam de exercitu, perdidit de sua gente, qui mortui fuerunt ibidem, dominum de Valkenborch et plures alios milites et armigeros.

---

Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip.
