# Chron. Mark 1.6-15

Levold of Northof, Chron. Mark, 1.6 to 1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.6

Multa per ipsum gesta et suo tempore facta duxi huic operi annectendum et, prout convenientius potero, inserendum, ut sic fastidiosus lector diversa alternatim legendo hoc degustet, quod ipsum magis delectet. Sed antequam procedam ad ea, que superius sunt narrata, si non dedignetur vestra dominacio, ad informacionem vestram et vestrorum successorum duxi aliqua premittenda. Olim igitur, karissime domine, dum adhuc in teneriori etatis vestre statu apud me in scolis in Leodio essetis constitutus, ego bone indolis vestre ingenium aptum considerans , preter documenta scolastica nonnumquam studui vobis dicere et imprimere aliqua, que cogitavi vobis posse prodesse, dum ad regimen comitatus de Marka vos venire contingeret. Verum quia hec non multum, sicut credo, tunc vestre memorie commendastis, idcirco hic aliqua ex predictis vobis duxi ad memoriam revocanda, ut ex ipsis et ex aliis, que hic superaddo, si placet, possitis eligere, que dent vobis materiam cogitandi et quod expediat faciendi. Et pro ingrato non habeatis, si per simplicitatem meam minus plene vel minus caute in hoc aliqua scribere presumo, que vestre vel aliorum intencionis voto videantur minime convenire, cum hoc faciam bono zelo. Scio enim vobis a Deo datam talem industriam naturalem, quod si mente sollicita velitis attendere, negocia vestra multo levius multoque melius poteritis expedire. Hiis igitur generaliter prelibatis, primo et ante omnia vos exhortor, ut in omnibus vestris factis Deum semper pre oculis habeatis, iusta iudicia faciatis, ecclesias et presbiteros honoretis eosque non gravetis, sed ab iniuriis defendatis. Item viduas, orphanos, pupillos et pauperes ab iniuriantium et calumpniantium oppressionibus defendatis. Postea publicas vias et strata terre vestre pro transeuntibus et venientibus tam incolis quam extraneis secura et libera conservetis. Nec sit vobis aliquis ita carus, quem non puniatis, qui hanc violaverit libertatem, in hiis taliter vos habentes, ut mali vos timeant et boni diligant.

---

Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip.
