Latin
1.617 to 1.625
Levold of Northof, Chron. Mark 1.617-625
Not analysed yet
Eodem anno, quando comes ivit ultra mare, Gerardus de Plettenbrach, de quo supra fit mencio, absente comite incepit fundare et construere castrum de Rode et opidum ,quod adiacet, et similiter castrum de Clusenstene, sicut hec opera hodierno tempore oculis cernuntur. Anno Domini MºCCCLIIIIº in festo beati Petri ad vincula predictus comes de Marka de ultra mare rediit, postmodum autem in guerram Gelrensem se ingessit, assistendo domicello Eduardo, fratri ducis Gelrie, ad suum et predicti Eduardi honorem, sicut dicebatur, quod tunc eidem Eduardo et suis fautoribus gratum fuit, nescio tamen, si sibi adhuc utilitas inde provenit. Anno Domini MºCCCLVº pacificata guerra Gelrensi, castrum de Geveren, quod comes de Arnesberch firmaverat ,destruitur. Eodem anno LVº dux Brabancie Iohannes circa festum sancti Nicolai obiit et in Villari in habitu monachali sepelitur, sed exequie sue postmodum in crastino purificacionis celebrate sunt cum magnis expensarum pompis. Anno Domini MºCCCLVIº fit contencio inter ducem Brabancie et comitem Flandrie super villa Magliniensi ,utroque petente se infeodari ab illa per episcopum Leodiensem et capitulum, duce videlicet Brabancie racione successionis et comite racione empcionis. Sed quia dux, licet sibi dominus episcopus melius faveret quam comiti, ductus malo consilio facere renuebat ea, que erga episcopum et ecclesiam et maxime quod Maglinienses de cetero non deberent exire armati contra episcopum et terram ecclesie, quia hec facere et permittere nolebat, Magliniam non habuit, quam habuisset, si premissa fecisset. Igitur comes Flandrie, mediante tractatu comitis Namurcensis et mediantibus multis pactis per ipsum iuratis, extitit infeodatus per episcopum in capitulo solemniter, ubi omnia pacta et condiciones appositas expresse iuravit. Ibi eciam tunc ab episcopo relevavit feodum ,quod racione comitatus Registensis tenet ab ecclesia Leodiensi. Sed quia opidani Maglinienses predicto comiti obedire nolebant, multa exinde dampna provenerunt, Comes enim Flandrie mense Iunio intravit Brabanciam, ubi dux cum maximo exercitu exibat contra comitem, ubi tamen tunc facta fuit pax per probos viros hinc inde ad hoc electos.