# Chron. Mark 1.626-634

Levold of Northof, Chron. Mark, 1.626 to 1.634. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.626
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.626

Cuius pacis modus et condicio dum pervenissent ad Bruxellenses, forte ducissa et communitas aliqua, quia senserunt, quod per illam pacem Megliniam non deberent habere, commoti sunt et quodammodo in sedicionem versi in tractatores pacis insurgere inceperunt. Sicque illa pax rupta est et caruit effectu. Postmodum circa festum sancti Laurencii comes Flandrie videns se deceptum iterum congregavit exercitum priori exercitu multo maiorem et intravit Brabanciam usque Bruxellam. Dux autem cum comite de Monte et comite Losensi et Lovaniensibus et Bruxellensibus exiens contra eos, dum contra Flandrenses inciperent confligere , nescio qua, ut dicitur, tradicione Brabantini decepti terga verterunt et fugati sunt et ex eis mortui sunt multi et aliqui submersi. Ibi comes de Monte bene se habuit et multum fuit commendatus, Sequenti autem die, hoc est in crastino octavarum sancti Laurencii , Bruxellenses se comiti reddiderunt salvis eorum rebus et corporibus. Postea die XX Lovanienses, audita diffidacione episcopi Leodiensis, se comiti similiter reddiderunt. Qui quidem episcopus Leodiensis ducem et suos diffidavit pro eo, quod comitem Flandrie in Maglinia, quam ab eo in feodo relevaverat, impediverunt et quod ipsi Lovanienses et Bruxellenses coegerunt ipsum ducem iurare, quod non servaret ea, que servare debebat, que continentur in pace facta per regem Francie, que Iohannes dux, predecessor suus, servare iuraverat, videlicet quod iudicium pacis et quarantenarum et iuridicciones spirituales episcopi et archidiaconi non impedirent et plura alia, que in dicta pace regis Francie continentur. Et cum ex parte domini episcopi fuissent sepius requisiti, ut ista revocarent, et quod comitem Flandrie non impedirent, quominus posset gaudere possessione pacifica ville Magliniensis, et hec facere recusarent, ipse dominus episcopus se cum comite Flandrie alligavit et tunc ipsos diffidavit, ut predictum est. Et postea XXI die mensis Augusti gentes ipsius domini episcopi terram Brabancie invaserunt et combusserunt Hannutum et Landene et alias plures villas et commiserunt bellum cum Thenensibus, et hii, qui inde exierunt , victi sunt Thenenses, et multi mortui sunt et capti sunt.

---

Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip.
