Latin
1.659 to 1.665
Levold of Northof, Chron. Mark 1.659-665
Not analysed yet
Mansit itaque postea in curia usque ad diem beati Nicolai episcopi et tunc, licencia domini pape et cardinalium recepta, fratribus suis Theoderico et Everhardo in studio Montis Pessulani dimissis, iter arripuit versus partes et ante nativitatem Domini Hoyum intravit. Anno Domini MºCCCLVIIIº predictus dominus Monasteriensis electus reversus de curia, ut predictum est, festum natalis Domini cum domino Leodiensi episcopo tenuit in castro Hoyensi, ubi per opidanos Hoyenses habundanter per encenia vini et piscium extitit honoratus. Simili modo in Leodio, dum illuc descenderet, fuit per capitulum et per diversas personas tam de capitulo quam per alias personas diversas in donis preciosis et in conviviis multipliciter festivatus. Ubi dum per aliquod temporis spacium moram traxisset, tandem in die sancte Agnetis cum domino Leodiensi transivit ad Westphaliam, qui ipsum apud se hactenus retinuit, ut cum ipso transiret et per suam presenciam eius introitum in Monasterio honoraret. Igitur anno Domini MºCCCLVIIIº dominica sexagesime solemniter intravit Monasterium et ibidem receptus est cum magno gaudio et honore. Hunc autem predicto domino Adulpho Monasteriensi electo in sede cathedrali, sicut predictum est, per Dei graciam sublimato, gaudeat comitatus de Marka et gaudeant omnes, qui eiusdem comitatus profectum diligunt et honorem, quia non parvum eidem comitatui accrescit roboris fulcimentum, quando terra Monasteriensis et comitatus de Marka inter se mutuam pacem nutriunt et conservant, sicut modo fiet Domino concedente, quia venit lapis angularis missus a Deo, iste videlicet frater comitis de Marka, qui faciet utraque unum, hoc est utramque terram in unitate pacis et concordie solidabit. Et ego de sua sublimacione nonne merito gaudere debeo cum gaudentibus, qui iam tempore non parvo die noctuque laboravi et sollicitus fui circa ipsum et pro ipso, ut sic proficeret et sic se regeret, quod statum talem, qualem nunc adeptus est, mereretur accipere?