Latin
Part 2
Levold of Northof, Chron. Mark 2
Not analysed yet
Conclusio operis. De cetero expedit michi, ut requiescam ab opere presenti, et iunior me aliquis et pericior, qui comitatum de Marka diligat, michi succedat et hoc opus corrigat et emendet et illa, que deinceps temporibus futuris contigerint ,que digna fuerint memoria, conscribat et huic operi superaddat, si placet. Tempus enim est, ut ego amodo recolligam me ad me et sollicitudines secularium negociorum et curam excludam a mente, ut, qui in die beate Agathe virginis nuper preterita octuagesimum etatis mee annum incepi, modicum illud temporis mei, si quod inde michi restat, utilius expendendo quam prius, mortem, quam semper michi suspicor esse propinquam, possim tanto securius expectare. Rogo igitur, cum dominus meus comes venerit ad Altena et fuerit in castro, ut iste libellus sibi ex parte mea pro munere presentetur. Cuius muneris si vilipenditur estimacio, mei tamen laboris circa hoc impensi non contempnatur, precor, affeccio. Preterea volo, quod libellus iste extra castrum non portetur, ne perdatur, sed maneat in custodia uxoris domini Dytmari militis, consanguinei mei, vel in custodia capellani castri, quando uxor domini Dytmari presens non fuerit. Et isti duo poterunt librum, cui voluerint, commodare, dummodo reddatur et non deportetur de castro. Et volo, quod filius domini Dytmari predicti, ille videlicet, qui erit castellanus post eum, una cum capellano castri ipsius libri sit conservator et custos.