Latin
Part 1
Levold of Northof, Gen. Mark 1.1
Not analysed yet
2a. Nunc autem venio ad noviter plantatam propaginem, de qua germen futurum nobilissimum, Domino concedente, provenire speratur, videlicet ad nobilissimam dominam Richardam comitiasam de Marka, magnifici viri domini ducis Iuliacensis filiam. Cuius mater Willelmi comitis Hanonie filia; cuius due sorores, videlicet regina Anglie et ducissa Bawarie. Omnes iste tres regis Francie Philippi sororis filie extiterunt. Concedat igitur Deus omnipotens predicte domine Rycharde comitisse de Marka et semini eius benedictionem perpetuam, ut in Dei timore pariter et amore semper vivant, prosperentur et crescant.