# Gen. Mark 1.1.1-10

Levold of Northof, Gen. Mark, 1.1.1 to 1.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/gen-mark/1.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/gen-mark/1.1.1

Genealogia comitum de Marka. De genealogia domini Engelberti comitis de Marka et suorum fratrum, domini Adulphi, Theoderici et Everhardi rogatus scribere ea, que ego novi et que ex relatibus antiquorum didici, scribenda duxi, que sequuntur. Premissis igitur hiis, que supra in principio huius operis annotavi de comitibus de Marka, de eorum origine, videlicet quomodo a nobilibus Romanis de stirpe Ursinorum procreatis , qui cum imperatore citra montes venerunt, originaliter descenderunt, que hic reiterare non intendo, sed incipiendo a tempore illo, quod multorum, qui adhuc vivunt, memoriam non excedit, dictam genealogiam conscribendo intendo prosequi, prout melius possum et scio. Predictus igitur Engelbertus comes et sui fratres predicti ex parte patris traxerunt originem a ducibus Lymburgensibus , de quibus eciam comites Lucenburgenses descenderunt. Nam Walramus, filius ducis Lymburgensis seu Ardenne, comes Lucenburgensis, qui construxit Pulvachen, hic ex Yrmesinde, filia comitis Namurcensis , que fuerat uxor prius Theobaldi comitis Barrensis, genuit Henricum comitem Lucenburgensem, avum imperatoris Henrici. Henricus autem, filius ducis Lymburgensis , qui ducatum Lymburgensem obtinuit cum fratre suo Walramo, uxorem duxit filiam unicam et heredem comitis de Monte, Ermegardem nomine et sic fuit et dux Limburgensis et comes de Monte. De qua uxore sua Ermegarde genuit Adulphum et Walramum. Adulphus, qui fuit maior natu, maluit habere comitatum de Monte et dimisit fratri suo Walramo ducatum Limburgensem . Hic Adulphus genuit Adulphum comitem et fratres suos et filiam, quam vocavit nomine matris sue Ermegardem , comitissam de Marka, quam ego vidi. Iste Adulphus comes de Monte, frater comitisse de Marka, patruo suo Walramo duce defuncto et eius filia unica, uxore comitis Gelrie, sine prole decedente, mediante matrimonio inter filiam fratris sui, domini Henrici, et filium ducis Brabancie contrahendo et mediante summa pecunie non modica, ipsum ducatum Lymburgensem tamquam verus heres et successor transtulit in ducem Brabancie Iohannem .

---

Levold of Northof, Gen. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip.
